Latin
547.1 to 547.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 547.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Et Nigidius Figulus posse fieri exi impensum, occasione facta ex camporum stimabat (verbis dico Agellij aduersus Astroplanitie, Caelique eximia serenitate; quare &ne est quidem quidpiam de ipsis Graeci attingendum, qui vtrisque illis hanc gloriam authore Platone concedunt, tanquan Eudoxo ipsius Platonis familiari, peregrinationisque in Aegyptum socio, primo habito, qui Errantium Stellarum motus ex Aegypto in Graeciam Seneca teste, transtulerit. Quicumque tamen denique fuerint, qui attenderin Sidera esse aliqua praeter communem legen euntia; videtur illis absque dubio prima om nium occurrisse Luna, quae deprehenderetur non vno loco cum Stellis constare, sed orienm licet, occidensque quotidie cum ipsis, sic ta men per eas vagaretur, vt quotidie magis, magisque versus eas, quae forent orientaliore recederet, vnde &quovis die oriretur, occideretque, quàm praecedente tardiùs, quovs que, circuitu post mensem peracto, eandem viam relegeret incederetque per easdem Stellas. Nempe nihil fuit Hominibus procli uius, quàm admirando Lunam quotidie illan facierum varietatem subire, respectandoque in ipsam attendere simul, cùm nocte praece dente fuisset, v. c. prope Pleiadas, eam nocte sequente illas reliquisse, accessisseque ad Hyadas, seu Oculum Tauri; &post duas, aut treis nocteis ad Geminos; post totidem ac Cor Leonis; sicque deinceps ad Virginis spi cam, ad Cor Scorpij, &c. Quippe, quòd hu iusmodi Stellae forent valdè conspicuae, spon teque ipsae adnotarentur, quemadmodum Luna quopiam vespere vnâ illarum Occiden talior, foret vespere insequente illam praeter gressa, factaque Orientalior. Fuit certè res tantò adnotatu facilior, quantò loci Luna mutatio, diuersitasque erat sensibilior; vt potè cùm Luna intra minùs quàm dies triginta ad easdem Stellas rediens, parùm ab esset, quin dietim dimidij Signi peruaderet spatium. Porrò autem obseruando Stellas quas Luna ex ordine peragraret, fuit illis simul haec prima occasio designandi Zodiacum, set Constellationes, per quas successiuè transiret Quòd in tanta rerum Caelestium incuria, sal tem Sol, &Luna sic omnium oculos perstringant, vt neminem lateant, à nemine non cognoscantur; idcircò de Luna sufficiet hei apponere, quod eleganter Plinius, dum, Omnium, inquit, admirationem vincit nouissimun Sidus, Terrisque familiarissimum, &in tenebrarum remedium à Natura repertum, LunMultiformi haec ambage torsit ingenia contem plantium, &proximum ignorari maximè Sidu indignantium, crescens semper aut senescens, &modò curuata in cornua, modò aequa portion liuisa, modò sinuata in orbem, maculosa, eademque subito praenitens, immensa orbe pleno ac repentè nulla; aliàs pernox, alias sera, &parte diei Solis lucem adiuuans; deficiens, &in defectu tamen conspicua; quae mensis exiti latet, cùm laborare iam creditur.