# Opera omnia. Vol. 1 547.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 547.6 to 547.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/547.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/547.6

Iam verò humilis, & excelsa; & ne id quidem vno modo sed aliàs admota Caelo, aliàs contigua montibus; nunc in Aquilonem elata, nunc in Austrum de iecta; quae singula in eo deprehendit Hominum primus Endymion, & ob id amore eius captus famâ traditur Subiicit, Non sumus profecti grati erga eos, qui labore, curaque lucem nobis aperuere in hac luce; miraque humani ingeni, peste, sanguinem, & caedeis condere Annalibu iuuat, vt scelera Hominum noscantur, Mund ipsius ignaris. Et sic quidem ille, quod Latinè autem dicta Luna, quasi lucens vna, aut luc. aliena perhibeatur, dicere heic nihil attinet; vti neque quod apud Graecos dicta fuit vna eademque esse, quae in Caelis vocaretur Σελὴνη, quasi iubar nouum; itemque Μηνη, ob mensem, quem creat: in terris Ἀρθεμιν Diana, in Inferis Eνάτη, seu Proserpina; ec modo, quo idem fuit habitus & Sol in Caelis & Liber in Terris, & Apollo in Inferis: quippe & aliunde res est nimis trita Qui secundo loco vagari fuerit agnitus, esse Sol videtur. Non quòd illius euagatio per Zodiacum, Zodiacaleisve Constellationes fuerit tam citò deprehensa (quippe, quia cu Stellis videri simul non valeat, res deducenda ratiocinio sit) sed quòd obseruatus fuerit nun altiùs, nunc humiliùs meridianis horis supra Horizontem euehi, & nunc Borealiùs, nunc Australiùs oriri, & occidere, ex quo, quia aliunde notum erat Stellas non perinde sui euectionem, ortumque, & occasum variare, coeptum est intelligi Solem non posse semper, cùm iisdem Stellis versari; sed nunc cum istis, nunc cum illis esse, cúmque ipsis oriri, & occidere. Cùm animaduerterent autem eue ctiones illas, locaque ortus, & occasus eosdem limites, eundemque circiter progressum habere intra Annum in Sole, quem intra Mensem haberent in Luna, rum videntur primùm subodorati esse debere Solem per easdem Stellas, Constellationesque transire cum Luna, tum videntur tandem rem intellexisse, cùm ad quam partem horizontis vidissent vesperi ante aliquot dies occidere aliquas Stellas, vt Pleiadas, aut Hyadas viderent deinde, non comparentibus ampliùs illis, occidere ad eam partem Solem; & ad quam tum viderent occidere Geminos, ad eandem post sesqui-mensem occidere Solem; & succedenter occidere Solem, quà occidissent Cor Leonis, Spica Virginis, Scorpij Cor, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
