# Opera omnia. Vol. 1 548-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/548-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/548-2

doceat, quemadmodum Endymion ratione Lunae tradidit; ita Phaëtontem Solis cursum deprehendisse; tametsi Artem imperfectam morte praeuentus reliquerit; ex quo etiam fa bulae locus. Addi etiam posset Aegyptios, sicut Lunam Isin, ita Solem Osirin (magnorum Deorum nominal palàm, ex Plutarche dixisse; ac vt Laertius Solem dixerunt, quòd solus tantam claritatem obtineat; ita Graeco Deorum omnium nominibus Apollinis, Liberi, aliorum, τὸν Ἠλιον, ipsum Solem intel lexisse; vt fusè ostenditur à Macrobio; qu aliunde etiam fusè deducit quòd Sol à Cice rone dicitur Dux, & Princeps, & moderator luminum reliquorum, mens Mundi & tempe ratio; additque esse & Cor Cali, & ignis Aethe rei, seu, iuxta Heraclitum, Caelestis lucis fontem; ac declarat aliàs vt Plato Solem τ’ ἀγαθῷ ipsi Bono, hoc est, Deo simillimum habuerit Possent, inquam, haec, aliâque id genus plura addi: sed inuat solùm memorare quod de Eudoxo Plutarchus refert; eum scilicet fuisse in tantam tanti Sideris admirationem raptum, vt non modò non aegrè tulerit, verùm etiam optauerit Phaëthontis instar comburi, si mo dò sibi antè liceret cominùs ad Solem ad stanti illius figuram, magnitudinem, deco remque perspicere Ad Stellas Erranteis quod spectat, nulla fuisse priùs agnita videtur, quàm Venus. Nor quòd tam citò deprehensa fuerit Zodiacum totum percurrere; vt neque tam citò inno tuit, ipsam eandem esse, quae & Lucifer, & Hesperus foret: sed quòd caeteras magnitudi ne, splendoreque superans, oculos primùm, praecipuéque ad se contuendum pellexerit; & motu aliunde exsistens, quàm vlla earum, proximè ipsam aemulantur velociore, adnotari sponte potuerit, dum iuxta aliquam Stellam Fixam foret, ad eam in dies accedere, au ab ea recedere; idque versus Stellas Orientaliores properando, dum Lunae instar, vesper à Sole digrederetur, manéve ad ipsum redi ret; aut versus Occidentaliores, dum special ratione vespere ad Solem rediret, manéve ab illo digrederetur. Ac illud quidem videtur ir partem admirationis venisse, quòd alique vsque à Sole tam vespere, quàm manè digressa, Solem deinceps repeteret, neque Luna instar, totum digrediendo conficeret orbem; sed & cùm fuisset obseruatum ipsam quibus temporibus appareret manè, non apparere vesperi, & quibus vesperi, non apparere manè ac aliunde tempus occultationis sub radiis Solis congruere vt ex vna parte ingressa in ra dios, & Solem praetergrederetur, & ad alian partem ex radiis emergeret, intellectum fuit posse ipsam fieri ex matutina vespertiuam, atque idcircò eandem esse, quae & mane ante Solem, & vespere post Solem fulgeret.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
