# Opera omnia. Vol. 1 553

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 553. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/553

Nam Phasibus quidem limbum recedunt, vt ad Austrinum tertia eisillis Veneris nihil notius est, decantatiusque, dem parallela retegatur: & tam ipsa, quàm ex quo Galileus eas primùm sub decimi ann memorati finem detexit: At verò esse duos globulos, minoresve Planetas circumcursan teis Venerem, vnus Fontana hactenus deprehendit, ac prodidit; vsus scilicet Telescopio, quo ait sibi tantam apparere Venerem, quanta apparet Luna citra Telescopium. Profert por rò ille obseruationes hac de re quatuor; per actas ruente iam anno saeculi quadragesime quinto, & ineunte quadragesimo sexto, cùm Venus tempore vespertino appareret ea Phasi, qua Luna est circiter sextum diem; nisi quòd Venerem exhibet radiosam, & retusis cuspidibus acutis. Est autem prima obseruatio dieNouembris duodecimae, qua Venus exhibetur cum pilula, vt vocat in medio partis lucidae, ipsâque punicei coloris. Eius diametrum ex hibet, quasi diametri Venereae sextantem. Altera diei decimaequintae, qua Venus exhibetur cum duabus similibus pilulis eiusdem punicei coloris, sitis ad extremas cuspides retusas, & ob retusionem non-nihil distantibus visis, quae acutas alioquin cuspides attigissent Tertia diei Decembris vigesimae quintae, qua Venus exhibetur cum pilula vna exteriùs medio quasi loco inter conuexitatis medium, & Austrinam cuspidem, & cum aliquantula ab ipso margine conuexo distantia. Quarta diei Ianuarij insequentis vigesima secunda, qua Venus exhibetur cum pilula vna propè ad centrum Veneris, seu proximè medium margini concaui, dissita nimirum tantillum ab ipso. Ex his proinde consequitur, duos saltem minore Planetas circumire Venerem; quando duc simul visi sunt; nam qui vnicus intra, extraque & tam heinc, quàm inde apparuit, idem-ne fuerit, ac vnus-ne ex duobus illis simul con spectis assenerare haud-quaquam licet, vti neque quidpiam in tanta obseruationum parcicitate de eorum motu coniicere. Notandum verò, quod Fontanae Telescopium ex conuexis lentibus constet, ideò omnia ipsi repraesentari situ inuerso, sicque eam partem Veneris, qua exhibetur superior, habendam esse inferio rem, eam, quae dextra, laeuam; ac rem pari mo do se habere circa exhibitas obseruationes Iouis, Saturni, Lunae, & caeteras Restat Sol, de quo, seu de cuius Maculis Planetae sint, nec-ne, est potissimùm contro uersia. Nam dissidium quidem praetereo, quod inter Galileum, & R. Christophorum Scher nerum Societatis IESV intercessit circa obseruationem, detectionemve primam Macula rum Solarium; dum ille Patauio ad M. Velse rum Duûm-virum Augustanum scribens an no saeculi duodecimo sub initium Maij dixit se illas obseruasse ante menseis octodecim (vnde & se gerit in Dialogis primum inuentorem, obseruatoremque illarum, vti & caete rarum omnium nouitatum Caelestium, ab anno vsque decimo) Iste se primum fuisse con tendit, qui eas detexerit Ingolstadij anno vndecimo, ac mense Martio, & obseruatione circa ipsas mensibus Nouembri, ac Decembri peregerit, quas cum Velsero communicatas, ipse Velserus statim Ianuario insequente edi curârit, tribus scilicet mensibus, priusquam Galileus, accepto illarum exemplo, Macularum meminerit; vt cumque obtenderit illam Gassendi Physica sesqui anni praeoccupationem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
