Latin
554
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 554
Unproofread scanNot analysed yet
Id, inquam, dis sidium praetereo, maximéque, cùm volente Scheinero, sic componi possit, vt Galileus quidem habeatur detector Macularum primus apud Italos, &Scheinerus apud Germanos; quod idem etiam Simon Marius circa Sidera touialia consensit. Ad controuersiam de re ipsa quod spectat, ecce non desunt, qui has Maculas totidem esse Planetas contendant, qui Solem proximè circumeant, quemadmodum Mercurius, Venusque circumeunt remotiùs. Talis fuit primùm R. Ioannes Tardus, Canonicus Sarlatensis Theologus; qui in Regiae nostrae familiae gratiam indigitauit, inscripsitque Maculas Sidera Borbonia. Talis deinde R. Carolus Malapertius Societatis IESV, quem apud Atrebates obseruantem vidimus, quique in gratiam Re giae Hispanae, Imperatoriaeque familiae, Sidera Austriaca easdem Maculas nuncupauit. Talis quoque nuper memoratus Rheita, quisaduerius Galileum speciatim edisseruit esse Macula: totidem Planetas, seu Iouialium Stellarum instar, totidem Satellites Solareis. Porrò &ipse Galileus, &Scheinerus, &caeteri secus opinantur ac eorum sententia videtur longè praeferenda Siquidem videntur imprimis quae corpori Planetae sunt, debere constantia, perpetuáque esse, non verò euanida, seu ortui, interituique obnoxia, at verò Maculae plerumque, cùm ex limbo Solis orientali grandiusculae prodierint, in ipso decursu per discum Solis sensim minuuntur, ac denique priusquàm ad medium, alterumve limbum peruenerint planè dispereunt. Plerumque etiam sub medium discum, aut citrà, vltrave suboriri deprehenduntur; &licet interdum ad limbum vsque occiduum perueniant saepissimè tamen, priusquàm ad eum peruenerint, euanescunt. Deinde, cùm per aequum sit esse Planetas orbiculareis, talis quippe &caeterorum, &Siderum omnium, quae nouimus, figura est; insignis est tamen quae in Maculis irregularitas obseruatur. Figurae enin cuiusvis sunt, &cùm sint permultae, quae sub medium discum rotunditatem quandam affectent, non paucae tamen etiam sunt, quae ibide oblongae, recuruae, heteroclitave alia forma visantur. Cúmque omnes omninò donec viciniores marginibus sunt, oblongae, strigosaeque appareant; arguuntur sanè &globo Solis quasi cohaerentis circumduci; &formâ esse non globosâ, sed latiore, quàm profundiore; alioquin enim quicquid nobis ex Solis disco praeriperent, rotunda specie videretur, vt visum quidem nobis fuit, cùm Mercurius Maculae specie tam sub medium discum, quàm in ipso limbo se visendum praebuit. Et vult quidem Rheita eam Macularum strigositatem ex eo esse, quòd tumc Maculae partem solùm partem obscurati hemisphaerij versum nos conuertant, reliqua exsistente à Sole illustrata: verùm deberent tunc specie Lunae, Venerisve aut bisectae, aut corniculatae videri; quo tamen nihil videtur minus. Rursùs, cùm nihil aequius sit, quàm varioPlanetas variorum esse motuum; sic nempe se habent &maiores omnes, speciatimque Venus &Mercurius, sic louiales, seu Medicei; attamen istae Maculae eodem motu feruntur omnes; quaecumque enim simul, sigillatimve apparen eiusdem AA a eiusdem sunt velocitatis, hoc est discum Solis