Latin
555.1 to 555.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 555.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hosce vt mittam, non inodò citatus mox Democritus, verùm etiam Plato, Aristoteles, caeteri propemodum omnes defendunt constantissimè orbem Fixarum esse supremum. Omnium nomine Cicero, Vnus est, inquit, Caelestis extimus, qui reliquo omneis complectitur, summus ipse Deus, arcens, &continens caeteros, in quo sunt infixi illi, qui voluuntur, Stellarum cursin sempiterni, huic subiecti sunt septem, qui versantur retrò con trario motu, atque Calum Sanè verò esse Inertanteis Stellas Planeti omnibus superiores, vel ex eo potest colligi, quòd isti illis subter-transeunt, dum ipsas no bis obtegunt, tanquam inferiores, nobisque propiores. Et de Luna quidem res est familiaris, ac propemodum quotidiana, vt cùm de Eclipsibus inferiùs agetur, memorabimus De Stellis quinque Errantibus, res infrequentior quidem est; sed non-nunquam tamen id contingere obseruamus, etiam quod spectat ad superiores, quos ipsi interdum Fixas oc currenteis occultare spectauimus, vt suo quoque loco referendum erit. De Sole, etsi illiu aplendor rem discernere sensu non permittit at vel ex eo tamen inducitur, quòd Mars, Iupiter, &Saturnus ipso superiores probentur qui ipsi Stellis Fixis inferiores sint. Superiore autem ipso Sole esse vel ex eo probantur quòd ex oppositione ad coniunctionem cum eo accedentes, quo magis accedunt, eò specie minores euadunt, tanquam scilicet transitur vlteriùs, &propter recessum à nobis maio rem visi exiliores; idque cùm pari propor tione, à coniunctione deinceps ad oppositic nem tendentes, ob factum ad nos propiorem accessum increscant. Argumentum idem est, cùm eo, ob quod dicetur posteà Venerem quo que, ac Mercurium sic esse interdum nobis propiores, vt interdum quoque remotiores quàm Sol ipse sint. Est verò &aliud argumentum subtilius, quod Astronomi ex vocitata Parallaxi, seu visus commutatione deducunt. Nempe, si duas lineas vnam ex Terra centro, aliam ex Terrae superficie, spectato risve oculo per idem Planetae centrum traductas, vlteriusque productas concipias, ea, quae procedit ex centro, deprehendetur (in tellige ratiocinio ducto ex proportione partium motus diuersarum circa centrum Terrae deprehendetur, inquam, pertingere euectiù supra horizontem in ipsa regione Fixarum, &ea, quae ex oculo, deiectiùs, seu inferiùs; &cùm punctum ad quod illa terminatur, locus Planetae verus, punctum, ad quod ista, locu Planetae visus dicatur, percipies quid sit, quoc Parallaxin vocant; ea scilicet nihil est aliud quàm differentia, seu distantiola, quae est inter haec duo loca; sic autem dicitur, quasi commutatio, quod cùm linea ab oculo ad vsque PlaGassendi Physica.