# Opera omnia. Vol. 1 555.8-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 555.8 to 555.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/555.8

Atque illud quidem praetereo, non posse maiores, & minore: Stellas in eadem concipi superficie, nisi con cipiantur eam attingere aut partibus sui infimis, aut supremis, aut centris; ac si partibus quidem infimis, supremisve attigerint miram fore distantiae centrorum à Terra discrepantiam; si centris, miram quoque fore discrepantiam superficierum. Obseruo autem, cùm aliqua esse necessariò discrepantia debeat, satiù longè esse eam admittere iuxta tam centrorum, quàm superficierum distantiam, & maximè quidem, cùm ipsa apparens earum dispositio insinuet, ac penè persuadeat distare alias propiùs, alias immensas esse profundiùs. Vnde & coniicere quoque probabilissimè licet, spectata praesertim inaequalitate, quae in caeteris rebus penè omnibus obseruatur, esse inter se Stellas magnitudinis inaequalis; & cùm fieri possit vt maiores visae, reipsa quoque maiores sint, & visae minores reipsâ minores: fieri quoque posse, vt maiores reipsâ sint, quae minores tamen apparent, & minores, praecipuas partim ab Hipparcho consignatas, nores, quae maiores; visae omnium minimae & à Ptolemaeo recensitas, partim ab ipso Ptosint omnium maximae reipsâ, adeò proinde lemaeo adiectas & obseruauit, & in librum vt possit de omnibus Stellis minimulis visis Progymnasmatum transtulit; ideò non abs ro cap.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
