# Opera omnia. Vol. 1 557.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 557.1 to 557.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/557.1

lineationes quibusque Animantibus proprias commenti fuissemus Animalia rotunda, tri quetra, quadrata, aliarumque id genus forma rum, quot, quantásque exprimere circino, regula, numerisque subductis licuisset; at verò haec tanta, tamque admirabilis elegantissimarum figurarum varietas, quae in Animalibus obseruatur, nunquam venisset nobis in men tem; vt quae ad reputatam nobis Symmetriam non attinuisset. Et vide vt nullum si Animal, quod non generis sui formam concinnam, pulcramque prae omni alia habeat; neque enim vllus Taurus est, cui non vacca sit quàm Helena, formosior. Sed ne haec prosequar, dico solùm, nisi diuinus Artifex eam in Stellis per Aethera digerendis Symmetriam seruauit, quae videatur nobis futura fuisse con grua, non ideò tamen quàm adhibuit non admirabilissima, concinnissimaque est habenda Vt nihil certè aliud, inaequabilitas illa ac varietas situs suam habet gratiam, vt rura, vt saltus, vt caetera habent, quae si vniformis dispositionis forent, sui fastidium parerent, nequ oculi adeò gratè eorum aspectu pascerentur De Planetarum positu, ordineque vt iam dicamus, magna quoque semper de eo opinionum diuersitas fuit. Vidimus enim iam non paucos statuisse supremum Planetarum Solem; aliquos ipsam Venerem: Scribit Achilles Tatius placuisse plerisque esse supre mam Lunam. Vidimus etiam fuisse, qui cùn Solem primo, & Lunam secundo loco pone rent, subiicerent ipsis Saturnum, & caeteras Stellas. Celebris ex opposito fuit sententia ess duo Luminaria Etrantibus quinque Stellis inferiora; & Lunam quidem infimo, Solem proximo supra ipsam loco. Ita videlicet Aegyprij, & qui Astrorum scientiam ex iis deriuâ runt. Id certè de Platone Macrobius; cùm & ipsum quoque Platonem habeamus imitatione Timaei Locri sententiam perspicuè hac de re exponentem. Plutarchus, qui eandem illi tribuit, attribuit quoque Democrito, qui & ipse fuit in Aegypto peregrinatus; Lucretiusque etiam ipsam Democrito adscribit. Author vitae Pythagorae apud Photium consensisse in ea vt Platonem, sic Pythagoram, & Aristotelem refert; & ipse Aristoteles de se non obscurè testatur, qui ipsam aliunde ex Eudoxo Callippoque supposuit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
