Latin
557.9 to 557.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 557.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tritu: Scip. lib. 4 est autem versiculus, quo ita solet exprim lib. 1. Cynthia, Mercurius, Venus, &Sol, Mars Ioue, Satur. lib. Alm. 9 Habes &antè recensitam ordine retrogrado ex Manilio, &Ausonio, cùm Cicero autem prae aliis ipsam eleganter declaret, tum notandun praesertim est, quod ait Venerem, &Mercurium consequi Solem, vt Comites, causam insinuare, ob quam de situ horum trium Planetarum potissimùm ambigitur. Nam quod diximus quidem de Saturno, loue, ac Marte non ambigi, causa semper habita fuit, quòd vis semper fuerint moueri per Zodiacum Saturnus omnium lentissimè, velociùs louem, velociùs adhuc Martem: &quòd in confesso sit Lunam moueri omnium velocissimè, neme etiam haeret, quin habenda sit omnium infima; at cùm Sol feratur velociùs, quàm Mars, &segniùs, quàm Luna, sicque &sub illo, &supra hanc constitui debeat; quia tamen Venus, &Mercurius sic se illi in comitatum dant, vt quod ad decursum Zodiaci artinet, pari ipsum tempore, spatio nempe anni absoluant sicque sint, quod Plato, &Author libri de Mundo dicunt ἰσόδρομοι, aequi- currentes, &,lib. de Cher quod Philo, ἰσοταχεῖς, aequiveloces; inde facta occasio est ipsos inter Martem, ac Lunam va riè constituendi. Obtinuit nihiloninus memorata opinio, vt nempe Venus supra Mercurium, Sol supra Venerem statueretur; quod visum aequum fuerit, vt Venus quidem superior haberetur Mercurio, ob maiores illos à Sole excursus, quos praeter decursum annuum peragit; Sol autem superior foret Venere, ob locum digniorem, quem Venus &Mercurius; AA a centrum, circa quem propiùs Mercurium, re vt asseclae concederent; cùm &aliunde Sol motiùs Venerem circumducit.