# Opera omnia. Vol. 1 559.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 559.1 to 559.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.1

Circumire autem Martem, propiùs, quàm lonem, tum ex Parallaxi illius maiore arguitur; tum ex viso aliquando Marte obtegere louem; tum quia mouetur velociùs; tum quia & regreditur longiùs, & regressum tamen citiùs peragit; quae omnia, quia Ioui eadem proportione respectu Saturni conueniunt; efficitur, vt sicut Iupiter Solem circumit longiùs, quàm Mars, sic Satur nus longiùs, quàm Iupiter circumeat. Insu per autem, cùm in confesso sit Lunam esse Terrae proximam, vtpote cuius Parallaxis sit quàm aliorum omnium maior; quę Mercurium Venerem, Solem, aliosque omneis obtegat, quae motus sui velocitate aliorum omnium motus vincat: in confesso est etiam Lunam circuitiones suas circa Terram peragere; ideò enim semper progrediens, nunquam retrogrediens apparet; in confesso quoque eam vncum Terra esse extra complexum circuituun Mercurij, ac Veneris Solem circumambientium; ac esse tamen vnà cum Terra intra complexum circuituum, quibus eundem Solen circum ambiunt Mars, Iupiter, Saturnus Atque ex his demùm id circa ordinem Planetarum consequitur, quod dictum fuit, cùm de Mundi Systemate dissereremus. Videlice vulgarem illam, Ptolemaicamve vocatam Planetarum dispositionem defendi deinceps non posse, ac necesse omninò videri, vt au Braheana, aut Copernicana sit vera. Iuxta enim vtramque Sol habetur centrum quin que Stellarum Errantium; iuxta item vtram que Terra centrum est circuitionum Lunae; ac tam Terra, quàm Luna constituta est extra circuitiones Mercurij, & Veneris; intra verò circuitiones Martis Iouis, atque Saturni. Discrimen est solùm, quòd iuxta Braheanam, quemadmodum Luna, sic ipse Sol quoqu immotam Terram circumeat, ac secum si mul circumtrahat heinc Mercurium, & Venerem; illeinc Martem, Iouem, & Satur num; iuxta Copernicanam verò Terra, vnà cum Luna circumeat Solem immotum, & circuitiones suas ita peragat, vt heinc Venerem, & Mercurium versus Solem habeat, illeinc Martem, Iouem, Saturnum versus Stellas Fitas; sicque vt maiorum Planetarum vnus in ter Venerem, Martemque incedat, ibique lo cum in Vniuerso habeat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
