# Opera omnia. Vol. 1 559.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 559.5 to 559.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.5

Cùm ex dicendis porrò libro insequente de Siderum motibus definiendum sit, vtra dispositio sit verisimi lior, aut vera; sufficiat hoc loco inculcare iuxta Braheum quidem eam Planetarum dispositionem esse vt Terra in centro Mundi consistente, duo tantum Planetae circa ipsam, vt circa centrum suum ferantur, Luna vide licet, ac Sol, propiùs illa, remotiùs hic Solem autem quinque Planetae ambiant, Mercuriu nempe, ac Venus propiùs, & Mars, Iupiter, ac Saturnus remotiùs; iuxta verò Coperni cum eam esse, vt Sole ad centrum consisten te, sint ac circumferantur ipsi proximè Mer curius, tum Venus, deinde Terra, cum comi te Luna, posteà Mars, inde Iupiter, denique Saturnus. Nihil addo heic de speciali situ ordineve Planetarum ininorum (nisi quopectat quidem ad Lunam, quae respectu no stri magni habenda est) quando quicquid notum de ipsis habemus elici ex ante-dictis potest Quoniam verò seu Terra reipsâ, seu apparenter solùm quiescat, necesse est vtrovis casu eadem nobis omnia, eodemque modo apparere, vt dicendum posteriùs est; idcircò, vt verbum subiiciam de Errantium Siderum si tu comparato ad Inerrantia, ac provt ad nos in Terra degenteis relationem habet; sciendum est, dum noctu in Caelum spectamus, & tam illa, quàm haec in eodem quasi fornice, ac eiusdem esse à nobis distantiae apparent, nihilominùs quia motuum diuersitatem obseruando, & ex ipsis ratiocinando deduximus Errantia esse Inerrantibus propiora, loqui non quidem plerumque de situ istorum, respectu illorum, vt apparet; sed sentire tamen de illo vt reipsâ est. Tale haberi, exempli causâ potest, quòd Planetas esse dicimus in Zodiaco, & hos quidem in his, illos in illis Signis, vt Lunam in Ariete, Venerem in Tauro, atque ita de caeteris. Siquidem cùm Zodiacus, ipsiusque Signa immensè à Planetis distent, nouimus quidem longè esse illos, vt reuerâ sint in ipsa Inerrantium sphaera, cuius partem Zodiacus, ipsiusque Signa, Signorumve Stellae constituunt; sed ita nihilominùs loquimur, quia perinde nobis apparent, ac si in ipsa sphaera Inerrantium forent, intérque Inerrantei Stellas versarentur, nec simplex visus disceruere vtra Sidera vlteriora, vtra citeriora sint potest.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
