# Opera omnia. Vol. 1 559.8-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 559.8 to 559.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/559.8

Vnde & quia nouimus aliunde Planetas reuera citeriores esse, nihil aliud intelligimus, quàm Lunam, verbi gratiâ ita in Caelo sitam esse, vt inter nos, aspectumve nostrum, & Signum Arietis interiaceat: Venerem ita sitam, vt inter nos, àc Taurum sit Solem ita situm, vt nos inter, ac Geminos, ac pari ratione de omnibus aliis. Tale est etiam quod cohaerenter dicimus de aspectibus. Cùm dicimus enim, verbi causâ, Solem, & Lunam se è diametro aspicere, esseve in oppositione id dicimus solùm, quia respectu nostri in Signis sunt oppositis, vt Sol in Ariete, & Luna in Libra, ac illo versante in Oriente, ista ir Occidente est; at nouimus tamen reipsa nor esse inter se opposita; quia Sol semper Lunam, vt procul se positam perinde respectat & dum nos haec duo Sidera opposita habemus, ea ex Venere, & Mercurio, si vltra So lem sint habebuntur coniuncta; & consimili ter ex Marte, Ioue, ac Saturno, si vel vltra Solem, vel vltra Lunam sint constituti. Quod idem proinde dicendum occurrit & de aspectu coniunctionis, cùm duo videlicet Planeta in eodem sunt, apparentve Signo, verbi causâ, Ariete, eademve parte Arieris. Et de asectu, quem vocant Sextilem, cùm duo Planetae ab inuicem absunt sextante Zodiaci, vt si vno exsistente in Ariete, alius sit in Geminis; & de eo, quem dicunt Quadratum, cùm absunt quadrante, sine Signis tribus; vt si vnus sit in Ariete, & alius in Cancro; & de eo, quem appellant Trinum, cùm absunt trient mus rerum Ordinem in arbitrium summi triente, siue Signis quatuor; vt si vnus sit in Opificis conferre.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
