# Opera omnia. Vol. 1 561.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 561.1 to 561.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/561.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/561.1

Mensura autem communis, qua ipsum Antiqui expresserunt, fuit Stadium: ac ptadium continuit centum viginti quinque passus, quales Viri proceri sunt, dum attenditur spatium, non quod inter vnum, alterumque pedem incedendo interiacet, sed quod inter locum è quo vnus pes attollitur, & locum, in quo deinceps collocatur. Solet proinde passus limitari ad longitudinem quinque pedum, quorum quilibet quatuor sit palmorum; cùm & palmus constet ex digitis qua tuor, & digitus sit quaternûm granorum, cuiusmodi habentur hordeacea: quia verò ex quo Romani coepere imperij sui fine is prolatare coepere quoque prolixitates viarum non singulis, sed octonis stadiis, passibusve millenis eas distinguere; ideò obtinuit vsus vt in mensuram communem non tam Stadia quàm Milleni passus, siue Milliaria vsurpentur. Ac vsurpari quidem etiam possent Leucae; verùm, quia Leucae sunt inconstantes, neque vspiam perinde vt apud Romanos designatae lapidibus; ideò milliaribus vti prae stat, quae & deinceps intelligentur Romana, seu Italica; ne aequiuocatio sit, quòd Leucae quoque ipsae interdum Milliaria vocentur (sed Gallica nempe, Germanica, &c. ) vt cumque singula ex plusculis milliaribus Italicis constent Supponendo itaque Semidiametrum Terrae continere treis parteis cum dimidia, qua lium ambitus est viginti duarum, siue septem, qualium quadraginta quatuor; agnoscis fuis se facile ex numero Stadiorum, seu Millia rium in Terrae ambitu repertorum, deducere quot Stadiorum, Milliatiumve foret Semidia meter; ex singulis nempe quadragenis quaternis accipiendo septem. Missos autem facie Mathematicos, quorum meminit Archime des; qui attribuere Terrae Semidiametro ter centies mille Stadia; ac ipsum quoque Archi medem, quatenus certo consilio largitus es etiam tricies centena millia. Ac, vt ad caete ros accedam, qui attribuere sensim pauciora; exstitere imprimis Mathematici, quos citat ac sequi videtur Aristoteles, qui fecerint Ter rae Semidiametrum Stadiorum sexaginta triu millium sexcentorum triginta nouem. Hip parchus eam fecit quadraginta quatuor mil lium, vt ex Plinio colligitur. Dionysodorus quadraginta duorum, ex eodem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
