# Opera omnia. Vol. 1 565.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 565.5 to 565.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/565.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/565.5

Sphaerae oras ampliauerimus, ita vt à Terris re moueri in vniuersum statueretur quasi semidiametris quater-decies mille; per duplicem videli cet millenarij septenarium, aut vnicum, si septem millia integrarum Diametrorum respectum ad hibuerimus? Nam & iuxta Ptolemaicam, &c Caeterùm haec quidem de Sphaerae Fixarum apud Ptolemaeum, Tychonem, eosque qui illorum complectuntur Systemata: Quod enim superest imitatus Aristarchum Copernicus Fi xarum Sphaeram tantùm à Terra abesse assumpsit, ac censuit, vt non modò ipse Terrae globus in eius distantia euanescat, quod facilè omnes tam Tychonici, quàm Ptolemaici admitrunt, sed totus etiam Magnus Orbis (seu, mauis totum Caelum Solis) cuius semidiametrum saepius diximus continere Terrenas semidiaGassendi Physica metros mille centum & sexaginta, vel etian De Siderum iuxta Lansbergium, mille & quingentas, dualistantia. bus minùs, ad eandem distantiam consimiliter euanescat, siue pari modo pro puncto habea tur. Adeò proinde, vt, si libeat quoque fingere te heic remanere, & totum huiusmodi orbem sensim versus Fixas quapiam vi abductum spectare, visurus sis ipsum sic specie sensim minui, vt productum denique ad Fixas sis ipsum pro puncto habiturus. Id videlicet, quia, ex infra dicendis, hanc distantiam assumere, ad saluandum quaedam Phaenomena praecipua Systemati Copernicano congruit & qui illud tuentur, licere id putant, quia vbi distantia est omni mensura superior, tam il lam ampliare, quàm minuere liceat, nullo ex stante iure, quo vnum permittatur, non per mittatur alterum, aut vnum vetetur, non ve tetur aliud. Addunt ex hac ipsa amplitudine commendari magnificentiam diuinissimi opificij, cui non parùm detrahitur, cùm redigitur quasi in angustias: verùm inferiùs hac de re Nihil porrò Copernicus quidem de tanta distantia specialiùs definiit; sed Lansbergius ta-3. Vtanom. men, vt vnus ex eius Sectatoribus, assumens Fixas non inaiorem respectu Orbis magni parallaxin creare, quàm secundorum septem, & tertiorum viginti duorum (assumpserat aliàs secundorum triginta) distare à Terra Fixas Stellas statuit vicies octies millies semidiametris magni Orbis; hoc est Terrenarum se midiametrorum vltra quadringenties centena millia. Quod ne nouum putes, aut exorbitans nimiùm Aristarchus isti distantiae longè ampliùs largitus fuerat, statuendo viin Aron delicet ipsam millies millies millies millecuplam eius, quae à Terra vsque ad Solem est; vt ab Archimede refertur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
