Latin
569.1 to 569.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 569.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim silentio tanti motus excicari posmus esse vniuscniusque situm appositò adeò sunt, &Natura fert, vt extrema x altera parte ad eius naturam, perfectionem, operationem durationem accommodatum?) verumtamer hanc proportionem esse Hominibus perspe ctam, ac talem, vt sit sesquitertia, sesquialte ra, dupla, aut huiusmodi alia ex descripti minimè liquet. Esse argumento vel illud po test, quòd nemo hactenus praeter verba quicquam dederit; quodque nihil frustrà non per tentetur, vt proportiones aliquae, quales ia ctantur, possint monstrari. Videlicet non suc cedente in Interuallis negotio, recurritur ad velocitates; his spem frustantibus ad magnitudines; his etiam deludentibus, sunt, inquit Plutarchus, qui ad Epicyclorum diametros confugiant. Praeclarum est proinde, quod ille, dum vt probabile concessit ipsa Stellarum copora circulorum interualla, conuersio nes, celeritates, tanquam instrumenta recto ordine constituta suam habere tum inter se, tum cum Vniuerso dispositionem, subdit, Tametsi nos quantitas, &mensura lateat. Et videtur, certè saris manifestum, tam Pythagoram, quàm Platonem, Sectatores que illorum omneis merè gratis, &citra vl lam obseruationem accommodasse ipsis Si derum interuallis, celeritatibus, magnitudi nibus, quas praeclarè aliunde adinuenerant in sonora harmonia, nostrave Musica propor tiones. Quomodo verò non merè gratis, próque suo quisque arbitratu fecissent, qui longe adeò erant, vt nossent vera interualla, veras magnitudines, &quae caetera etiam- num post tot labores exantlatos, tot collatas operas, tot adhibita studia ignorantur? Vides, quàm ex quisitiùs omnia superueniens illis Ptolemaeu obseruarit descripseritque: atque siue ipse, siuex eius Principiis Astronomi de Siderum di stantiis, interuallisque determinârunt, quàm absunt, quaeso, vt prae se ferant sesquitertias sesquialteras, caeteras illas proportiones? E quaere ex ipso Ptolemaeo, cur in sua harmonia, nunc velit Saturnum esse quasi Hypaten, Lunam quasi Neten; nunc illum quasi Neten istam quasi Hypaten (ac pari ratione Planetas intermedios) adeò proinde, vt idem Pla neta nunc grauissimùm, nunc acutissimùm sonet?