# Opera omnia. Vol. 1 569.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 569.9 to 569.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/569.9

Attribuerentur, inquam non tam Symbolicos, quàm quòc Terra ex corpusculis hexahedricis, cubicisve, Aqua ex Icosahedricis, & sic caetera constare existimarentur, vt suis locis ex Platone praesertim, Simplicioque deduximus. At verò Keplerus corpora haec voluit Mundans idcircò habita, quòd designarent inter ualla inter mobileis Mundi parteis, sex nempe primarios Planetas interposita: nimirum Saturno, & Ioui censuit interpositum Cubum; Ioui, & Marti Tetrahedron; Marti, & Telluri Dodecahedron; Telluri, & Ve neri Icosahedron, Veneri, & Mercurio Octanedron. Ac ne existimes eum voluisse ist: accepta Symbolicus, aut esse propterea solida quaedam corpora ipsis Planetis intercepta ecce concepit primùm in ipsis, quod Planetae decurrunt spatiis treis circulos, extimum nempe, quà sunt Aphelij, intimum, qua Perihelij, medium, qua mediocres. Concepit deinde in ipsis corporibus Regularibus duos quasi superficialeis Orbeis, quorum vnus per angulos, alius per centra planorum, seu facierum cuiusque transeat. Tertiò pre votis ipsi fuit, vt detracto veluti nucleo hisce orbibus, posterioreque praesertim contento, superstites orbes sic inter Planetas, Planetarumve circulos accommodarentur, vt cube inter Saturnum Iouemque collocato anguli psius intimum Saturni circulum attingerent; centra laterum, facierumve extimum louis; ac ita fieret in caeteris, Quid porrò plurimis versatis fuerit BBb solùm sint: verumtamen retinet semper proversatis fuerit denique consequutus, iuuat ex portiones corporum, ac esse solùm vult conipsomet audire.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
