# Opera omnia. Vol. 1 571.9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 571.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/571.9

Dico verò solummodò, ferendum nobis esse patienter, quòd diuinorum consiliorum in constituendis Siderum intercapedinibus, & distantiis non fuerimus participes; quòd ignoremus quae intimae singulorum Siderum sint naturae, & coniicere idec non possimus, cur cuique in eo, quod est loce meliùs sit, quàm in quovis alio; quòd iure arguamur temeritatis, praesumptionisque nimiae, dum nostro Auditus sensui tantum audemus tribuere, vt si quidpiam sit extra proportionem, qua soni ipsum gratè afficiunt, ad esse incongruè situm pronunciemus; sed temperandum ab istis est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
