# Opera omnia. Vol. 1 579.8-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 579.8 to 579.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/579.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/579.8

Vnde & otio abuteremur, si, quod fieri solet ab iis, qui ipsas admittunt disquireremus quantitatem tum concauitatis, tum conuexitatis, tum crassitudinis, quae vnicuique competit; aut illam etiam milliaribus, pedibusque designaremus. Tametsi ex iis quoque, quae deducta sunt, licet, si libet, vnicuique rem per sese peragere; qua tenus, si distantiam Perigeam pro semidiametro superficiei concauae nabeas, & Apogean pro semidiametro conuexae (vt constat fecisse Arabes) facilè habebis ipsas superficies, quando ex data proportione diametri ad circumferentiam, vt iuxta Archimedem est tritum obtinetur statim area circuli, & sumpta quater area est ipsi superficiei aequalis. Et cùm aliunde diametro tota multiplicata cubicè tota crassitudo, siue comprehensum ad vsque centrum spatium habeatur, perspicuum est si crassitudinem concaua superficie contentam a crassitudine conuexa subtrahas haberi crassitudinem intra binas sphaerae superficies contentam. Ne memorem ex sola subductione semidiametri Perigeae ab Apogea haberi distantiam, seu intercapedinem ab vna superficie in aliam. Ad sphaeram Fixarum quod spectat, nihil heinc subsidij; sed integrum cuique somnia amanti est tantam semidiametrum, listantiamve, quantam voluerit fingere, & ex ea concauitatem, conuexitatem, crassitudinem commoliri.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
