Latin
580
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 580-2
Unproofread scanNot analysed yet
mam illius oram, &summam faciem distincti cernamus; secùs ac accidit in rebus, quae pro pter distantiam non-nisi confusè cernuntur, Lunâque, siue notho fertur loca lumine lustrans Siue suam proprio iactat de corpore lucem; Quicquid id est, nihilo fertur maiore figura Quàm nostris oculis quam cernimus esse, videtur. Nam priùs omnia, qua longè remmota tue mur Aera per multum specie confusa videntur, Quam minimum filum. Quapropter Lunnecesse st, II. Quandoquidem claram speciem, certàmque figuran. Praebet, vt est oris extremis cùmque notata. Quanta haec cùmque fluat, tanta heinc videatur in alto. At circa Stellas, videtur idem, quod de Sole attigit, argumentum repetere: Postremò quoscumque vides heinc aetheris igneis (Quandoquidem quoscumque in terris cernimus igneis Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum, Perpetuum quiddam, interdum mutare videntur Alterutram in partem folum, cùm longiùs absunt) Scire licet perquam pauxillo posse minores Esse, vel exigua maiores parte, breuique. Attendere itaque licet, distinxisse Epicu