# Opera omnia. Vol. 1 580

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 580. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/580
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/580

Quin-etiam, licet quoque, si libet, eas magnitudines Siderum, quae pe solas Terrae semidiametros exhibitae fuere aut milliaribus, aut mensuris etiam minoribus exprimere; sola nempe ad hoc multiplicatio ne est opus. Nobis certè visus irritus fuit labor; quibus est visum ridiculum, cùm de integris Terrae semidiametris ambigatur, neque de earum numero constet, de mensuris minutulis, quae vnius illarum sunt particulae, solli citos esse. Hisce itaque praetermissis, superest, vt id quod initio circa Epicuri opinionem edisse rendum recepimus, quasi animi relaxandi causâ exsequamur. Imprimis verò ij nos noi sumus, qui tueamur Epicurum dignum aliquid coniecisse de tanta illa Siderum, ac Solis praesertim magnitudine, &, vt sic loquar maiestate quanta esse conuincitur; sed facere tamen non licet, quod allata ab ipso recitatis verbis di stinctio de magnitudine Siderum spectata 8 secundum se, & secundum nos suggerit. Priul quàm verò id explicetur, obseruare iuuat, cùm citata verba duo quaedam argumenta conti ucant; Vnum, quòd species coloris non de perdatur ob distantiam; Alterum, quòd qui apud nos ignes, ex internallo spectati, maiore etiam apparere, quàm reuera sint, valeant, vt noctu, & ex tenebris; videri attendisse Lu cretium praesertim ad prius; tametsi iuuariatae magnitudinis indicium desumpsit ex sensu non coloris, sed caloris, qui donec à nobis sen titur dum ab igne recedimus, Ignis nihil contractior apparet, quàm dum propè sumus Nimirum de Sole speciatim ita loquitur Nec nimio Solis maior rota, nec minor ardo Esse potest, nostris quàm sensibus esse videtur. Nam quibus è spatijs cùmque ignes lumin. possunt Adijcere, & calidum manibus afflare vaporem Illa ipsa interualla nihil de corpore libant Flammarum; nihilo ad speciem est contra ctior ignis Proinde calor quoniam Solis, lumenque profusum Perueniunt nostros ad sensus, & loca tingunt Forma quoque heinc Solis debet, filumque videri, Nil adeò vt possis plus, aut minùs addere verè Adiicit autem de Luna rationem, quòd extre

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
