# Opera omnia. Vol. 1 581.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 581.1 to 581.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/581.1

rum apparentem Solis magnitudinem à vera; adeò vt alia nobis videri, alia verè esse secundum se possit. Non est verò heic explicandum, quomodo intelligat sensum non mentiri, cùm ipsi alia procul, quàm propè obiecta fuerit species; res videlicet declarata inter referendum illius Canonicam, Logicam-ve est, ac potissimùm circa exemplum Turris, quatenus teres eminùs, cominùs quadrata apparet. Dico iam solùm, vt Epicurus Turrim procul contuens, dicit sibi quidem reuerâ obiici turris teretis speciem, & Turrim κατὰ τὸ σεὶς ὐμῆς secundum nos, seu quoad visum talem esse; an verò talis καθʼ αὐτὸ secundum se sit, non omninò pronunciat; sed posse fieri vult, vt quadratâ, vt hexagonâ, vt aliâ quapiam formâ sit, cùm res definiri non possit, nisi explorata propiùs fuerit; ita iam circa Siderum magnitudinem, illum dicere, obiici sibi Sidera sub de finita specie, cùm non maiora, non minora, sed certo quodam, & non discreto visionis angulo cernantur; sicque respectu suae visionis κτὰὶ τὸ πρὸς ἡμᾶς, tanta esse, quantus est ille, quo vnumquodque conspicitur angulus; an autem καθʼ αὐτὸ, in scipsis maiora, minora, vel omninò tanta sint, nolle penitus definire; cùm quidlibet horum possit esse verum, & res non valeat determinari, nisi quis inde aduenerit, qui rem exploratam renunciet. Dices, vel hoc esse praecipuum ignorantiae eius argumentum, quoc suspicari potuerit Sidera esse vel tantula solùm, vel etiam minora, quàm nobis appareant. Sed attende nihilominus, quò existimari possit respexisse. Considerauit Sidera esse ex lucido rum genere, quae eiusmodi sunt naturae, vt vel tanta appareant, quanta sunt; cuiusmodi es flamma lucernae, si & cominùs, & interdiu spectetur; vel minora, vt dum eadem flamma interdiu, eminusque conspicitur; vel apparere etiam possunt maiora, quàm reuerâ sint, vt dum rursus eadem flamma noctu, eminusque spectatur, quod & iam antè attigimus, & experientiâ fit satis frequens.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
