Latin
581.4 to 581.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 581.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Causam suo loco deducemus &ex pupillae contractione in luce, dilatatione in tenebris, &ex angustiore affectione partis retinae in oculi fundo, ab exigua lucula, dum retina tota luce diurna afficitur; ampliore autem ab eadem lucula dum reliqua retina à luce maiore libera est vti per tenebras nocturnas. Fit nempe, vt cùm diurnâ luce superfusâ pupilla angustior est, pauciores radij ex flamma prodeuntes ingrediantur in oculum, &portionem retinae minorem, minusque afficiant; vnde &speciem minorem creantes, minorem flammam visui exhibeant; &cùm superfusa tenebris noctur. nis pupilla dilatatior est, tunc &plures radij ex eadem flamma ingrediantur in oculum; &,tum portionem retinae maiorem, magisque afficiant, tum maiorem creantes speciem, maiorem visui exhibeant flammam. Caeterùm quod contingere in lucernae flamma videmus id ipsum quoque contingere in stellis manifestum est: quippe quas interdiu conspiceri non possumus, propter pupillae restrictio nem, &ingredientes in oculum radios ipsarum nimis paucos, atque adeò afficiendae retinae, mouendaeque visus facultatis inefficaceis; easdem noctu clarè contuemur, propter pupillae ampliationem, &ingredienteis in ocu lum radios ipsarum copiosiores, ac afficiendae retinae, mouendique visus idoneos. Efficitur autem, vt vesperi earum magnitudo apparens magis magisque sensui increscat, quòd pupilla sensim, sensimque magis dilatetur, &retina magis, magisque afficiatur; manè vetò ma gis, magisque decrescat, quòd pupilla sensim, sensimque magis contrahatur; &minor minorque sit affectio retinae; denique autem euanescat, ob contractionem pupillae nimiam, &prae affectione à diurna luce nimis insensibilem; nisi fortassis facta fuerit alicu ius stellae diameter tanta, vt radios adhuc sati copiosos transmittere in oculum possit; qualis Venus est citra Solem; (quo tempore potest videri interdiu) idque imitatione Lunae, cuius diameter longè maior est, quàm vt interdit euanescat. Videlicet non solae stellae minutio res fieri accedente luce diurnâ apparent; sed Luna quoque, vt nobis quidem obseruantibus contigisse non multùm antè meminimus At quid de Sole dicendum erit, cùm non vt in luce, sic in tenebris spectare ipsum liceat Sanè non licet ipsum spectare intra nocturnas tenebras; at videri dietim potest trans vapores horizontaleis, quibus oculus vmbrefit constatque Solem in eo situ (vti etiam Lunam videri maiorem; quàm in aethere sublimi, ac puro.