Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 591-2
Unproofread scanNot analysed yet
sex gradus. Circulus enim diuidebatur pri dem non modò in trecentas sexaginta par teis, quod Manilius quoque est posteà sequutus, sed etiam solùm in sexaginta, quod hoc quidem loco supponit, adeò vt cùm vnaquaeque sexagenarum partium complectatur senas ex tercentenis sexagenis, videre liceat sex diuisionis esse triginta sex diuisionis alterius. Dicere proinde vult Arcticum circulum distare à Polo triginta sex gradibus, siue, quoc est idem, eleuari Polum supra Horizonten gradibus triginta sex. Quod sanè intellig non potest de Horizonte Romano, in que scribebat Manilius, verùm de Horizonte Rhodio, de quo id prodiderat Hipparchus, &Graeci ferè caeteri Athenis, &reliquae Graeciae per Catachresin accommodârant neque secus Romae Manilius. Vtcumque sit loquutus subinde de Tropico aestiuo, qui ab Arctico dister quinque partibus gradibusve triginta, pergit de Aequatore, Tertius in media Mundi regione locatus Ingenti spira totum praecingit Olympum; Et mox, Quatuor &gradibus sua fila reducit ab aestu Vbi per quatuor gradus intelligit rursus qua