# Opera omnia. Vol. 1 593

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/593

Ij iam inducuntur in manualeis Sphaeras, vice Arctici, & Antar ctici iam memoratorum, qui non perinde, ac isti, constantes, inuariatique manent, ac iidem cum ipsis solummodò sunt, vbi Tropici aliunde supra verticem transeunt; tunc enim ipsi quoque Polares Horizontem praeterradunt, vt tantumdem à Mundi Polis, quantum Tro pici ab Aequatore distantes, nimirum viginti tribus gradibus, ac semisse. Quin habeni etiam id commodi, vt vnà cum Tropicis dictas vulgò Zonas distinguant; quatenus Torridâ comprehensâ inter Tropicos, Frigidae Polareis intra concluduntur; Temperatae verè incipiunt quà Tropici transeunt supra verti cem, Polares Horizontem stringunt; desinunt, quà vicissim Polares supra verticem transeunt, Tropici stringunt Horizontem. Norunt etiam Antiqui duos circulos alios, qui se inuicem rectà ad Polos Mundi intersecent transeantque, alter per Puncta Aequinoctialia alter per Solstitialia, pérque adeò Eclipticae Polos. Ij vulgò dicuntur Coluri, quasi mutili, quòd in Sphaera praesertim obliqua diuersimodè ab Horizonte quasi mutilentur, & ne que simul neque successiuè toti vnquam ap pareant; ac ille quidem Colurus Aequinoctiorum dicitur, iste Colurus Solstitiorum. Est verò Colurus Solstitiorum, cuius arcus acceptus inter Aequatorem, & Tropicum, alterutrum designat maximam distantiam Eclipticae ab Aequatore, quae & dici solet Obliquitas Eclipticae, quatenus mensurat angulum inclinationis Eclipticae ad Aequatorem, qui in ipsis punctis Aequinoctialibus fit; & dicitur etia Declinatio Solis maxima, siue maximus al Aequatore recessus, quem iam esse semel, iterumque diximus graduum viginti trium, ac semissis. De his Circulis totum Caelum in quatuor parteis, & totum Annum ob decurtum Solis in quatuor Tempestates discernentibus ita, post descriptos Parallelos habei Manilius Sunt duo, quos recipit ductos à vertice vertex Inter se aduersi, qui cunctos antè relatos, Seque secant, gemino coëuntes cardine Mundi, Transversoque Polo, rectum ducuntur in axem Tempora signantes Anni, cursumque per Astra, Quatuor in parteis diuisum mensibus aequis. Sed in hisce circulis ne immorer, id notatu

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
