# Opera omnia. Vol. 1 597.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 597.5 to 597.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/597.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/597.5

Id videlicet fit retenta ac retinenda deinceps denominatione à Constellationibus, quae in ipsis Dodecatemoriis erant ante duo annorum millia, quo tempore obseruationes coepere in Graecia fieri, & quo nulla adhuc erat suspicio huiusce Stellarum in consequentia motus, aut distinctionis inter Constellationes, & Dodecatemoria, siue non Stellata Signa instituendae. Apparet verò iam maximè distinctionis necessitas; nam cùm v. c. Stella prima, seu maximè occidentalis Arietis distabat dumtaxat à Verno Aequinoctio gradu vno, aut altero, distat iam ab eo viginti octo gradibus, ac semisse; sícque tota penè Constellatio Arietis transiit in locum, quem eo tempore occupat Constellatio Tauri, haec in eum, quem Constellatio Geminorum, quae proinde iam tenet locum Cancri, & sic ex ordine, cohaerenterque omnes aliae: vnde & licet coniicere quid sit saeculis insequentibus euenturum. Lubet heic praesertim vnum obseruare circa eam Stellam, quae extrema est in Cyno surae, siue Minoris Vrsae cauda, quaeque Polariiam dicitur. Illa Hipparchi tempore referente in Geographia Ptolemaeo distabat à Polo Aequatoris, seu Mundi gradibus duodecim, ac minutis viginti quatuor. Ipsi exeunte anno huius saeculi trigesimo secundo depre hendimus ipsam distare dumtaxat duobus gradibus, & quadraginta cum quadrante minutis: id scilicet versantes Diniae, vbi vsi sumus amplo Quadrante, qui vespere exhibuit altitudinem Stellae maximam graduum quadraginta sex, minutorum quadraginta sex, & manè minimam graduum quadraginta vnius minutorum viginti quinque, ac semissis Quod non malè congruit cum eo, quod Ty cho anno saeculi superioris septuagesimo septimo obseruauit, distantiam suprà duos gradus minutorum quinquaginta octo; secun dorum quinquaginta; & anno octogesimo nono minutorum quinquaginta quatuor, se cundorum itidem quinquaginta, hoc est de crescendo adhuc per haec tempora intra anno duodecim minutis quatuor. Et quia pronum est, vt quaeratur, quantum, & quo vsque hoc decrementum futurum sit; idcircò respondeo; quoniam latitudo Stellae est graduum sexaginta sex, minutorum duorum; latitudo Poli Mundi graduum sexaginta sex, minuto rum viginti nouem; sicque complementum latitudinis Stellae vsque ad nonaginta, excedit complementum latitudinis Poli viginti septem minutis, fore, vt tempore procedente Stella non transeat per Mundi Polum, sed viginti septem minutis vlteriùs: hancque futuram breuissimam illius à Polo distantiam huncque in Colurorum Solstitio in quo & Polus est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
