# Opera omnia. Vol. 1 597.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 597.9 to 597.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/597.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/597.9

Cùm verò progressu Inerrantium exsistente annis singulis secundorum solùm quinquaginta vnius, non debeat integer circulus absolui, nisi intra annos vicies quinquies mille, quadringentos duodecim (si iuxta Hipparchum, & Ptolemaeum promouerentur vno solùm gradu intra annos centum, quod equutus quoque est Simplicius, non absolueretur circuitus, nisi intra annorum triginta sex millia; ne quid dicam de Alphonsinis, qui non absolui illum statuerunt, nisi intra mille Iubilea, Annorúmve millia quadra ginta nouem) Cùm id, inquam, ita se habeat aut saltem se habere posse supponatur, sequitur, vt quia Longitudo Stellae fuit initio huiu laeculi in gradu Geminorum vigesimo tertio minuto secundo, ac semisse, & quod superes vsque ad Colurum, initiúmve Cancri, nor potest percurri, nisi intra annos quadringen tos nonaginta vnum; futurus sit decrementi finis proximè annum Christi bis millesimum, ac centesimum; & ex eo tempore incoeptura sit crescere distantia & perleueraturum deinceps incrementum sit, si tantum quidem Mundus durauerit, per annos duodecies mille septingentos, cùm Stella à Polc distitura est gradibus quadraginta septem, ac semisse, & exinde rursus inchoatura decre mentum. Ex quo profectò intelligis non eanQuae Phoenedem Stellam semper esse Polarem, Polóve nena, & qui vicinissimam; quippe etiam tempore Hippar nCaelo circhi, quo ista distabat à Polo duodecim graculi, &c. dibus, Lucida in Collo Cynosurae distabar olummodò octo; & Hyginus loquitur de extrema in Cauda Draconis, vt suo tempore, hoc est ducentis post Hipparchum annis ha bita Polari: Tametsi enim priùs dicat, ex lib. 3. prioribus Caudae Stellis esse vnam, à qua Polus appelletur, per quem Mundus existimetur versari: Posteriùs nihilominus ratiocinando Stellas cum Mundo, non verò stante Mundo verti. Illud etiam videmus, inquit, in extrema lib. 4. auda Draconis Stellam esse, quae in se vertatur, & in eodem loco constet. Quod si omnes Stellae Vagae feruntur, hanc quoque loco moueri necesse est, quòd non euenit: igitur, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
