Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 599-2
Unproofread scanNot analysed yet
possit aequalitatis proportio inter Planetarum in Occasum conuenire ex accidenti, Caelo circuitus, &celeritates, quibus eos perficiunt, scilicet tanquam naui eos conuehente versus Occasum. Ne certè esse putes comparationem nouitiam, ecce Cleomedes, Sidera quidem Inerrantia, inquit, rectè quis comparârit cum vectoribus, qui à naue delati in proprijs locis immoti consistunt; at verò Errantia cum ijs, qui motu contrario, ac nauis, eoque segnior a prora in puppim progrediuntur, &Hyginus Quaeritur, inquit, quare Sol contra Mundi in clinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera decidere, &verti? Nam si, &c.