# Opera omnia. Vol. 1 599-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/599-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/599-2

possit aequalitatis proportio inter Planetarum in Occasum conuenire ex accidenti, Caelo circuitus, & celeritates, quibus eos perficiunt, scilicet tanquam naui eos conuehente versus Occasum. Ne certè esse putes comparationem nouitiam, ecce Cleomedes, Sidera quidem Inerrantia, inquit, rectè quis comparârit cum vectoribus, qui à naue delati in proprijs locis immoti consistunt; at verò Errantia cum ijs, qui motu contrario, ac nauis, eoque segnior a prora in puppim progrediuntur, & Hyginus Quaeritur, inquit, quare Sol contra Mundi in clinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera decidere, & verti? Nam si, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
