# Opera omnia. Vol. 1 601.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 601.1 to 601.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/601.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/601.1

Atque vt ad Eudoxum denique accedam, pse fuit, qui author Hypotheseon primus, orbeis ὁμοκέντρυς Corcentricos induxit; sphaeras nimirum solidas, quae idem cum Mundo centrum habenteis Sidera infixa circumducerent à centro semper aequidistantia. Cùm totius autem Caeli assignarentur regiones octo; vna, in qua essent omnes Stellae Fixae, caeterae, in quibus caeteri Planetae, vnicam quidem sphaeram Fixis omnibus assignauit, cuius motus ille diurnus ab Ortu in Occasum foret proprius; at plureis tamen singulis Planetis sic attribuit, vt tametsi possent pro Planetarum numero dici totales sphaerae septem, plures tamen partiales forent, eaeque concentricae omnes. Vt rem verò eliciamus ex ipso contextu Aristotelis, qui in duodecimo Metaphysico cap. 8. tum sphaeras ab Eudoxo inuectas exposuit, tum ipsis super-additas partim à Calippo, partim à se deduxit, attribuit Eudoxus tam Lunae quàm Soli Planetarum omnium infimis habitis ternas sphaeras, superioribus caeteris quaternas; adeò vt omnes Planetariae sphaerae euaderent viginti sex, & cum ipsa Aplane, Inertantiúmve propria efficerentur viginti septem. Munus verò primae, seu supremae in vnoquoque Planeta esse voluit, vt primum, seu Aplanes motum sequeretur, ac ideò Planetam versus Occasum conueheret; secundae, siue succedentis, vt motu sibi proprio nitere tur in Ortum secundum Eclipticam, Planetamque adeò secundum Signorum successionem moueret: infimae, hoc est in Sole, ac Luna tertiae, in Planetis caeteris quartae, vt non-nihil obliquè ad Eclipticam moueretur, Planetamque adeò laterorsum deflecteret, latitudinem que crearet. Nempe Solem quoque habere latitudinem censuit, tametsi non tantam, quantam habet Luna. Denique illius, quae tertia in ipsis quinque Stellis fuit, esse munus voluit, vt libratione quadam iret, rediretque secundum Eclipticam, vt immediatè superior, sicque Planetam duceret, ac reduceret, faceret. que adeò Directionem, & Retrogradationem. Id quidem expressè apud Aristotelem non hapetur; sed videtur tamen vtcumque ex eius verbis posse deduci.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
