Latin
609.3 to 609.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 609.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Insequuti, inquam, isti &qui illos imitati sunt, retentis etiam Antiquiorum obseruationibus, existimârunt hanc Obliquitatem crescere, ac decrescere, &cenfuerunt denique limites ipsius intra minuta viginti quatuor contineri; vt maxima Obliquitas sit graduum viginti trium, minutorum quinquaginta duorum; minima viginti trium graduum, minutorum viginti octo; &incre mentum, decrementumque circa extrema tardius, circa medium esse velocius Hac ergo vtraque de causa Prima sphaera mobilis, quae antè habebatur Nona, haberi coepit Decima, Nona verò inter hanc &Aplanen intercepta (ipsa quoque ἄναστρος, &Caelum Crystallinum vulgò dicta) ea fuit habita cui simplex in Ortum Fixarum motus tribue retur; ipsi autem Aplane attributus est motus quem Accessus, &Recessus, ac etiam Trepidationis Alphonsini prae caeteris dixerunt. Id videlicet, quia hoc Caelum vnâ operâ nunc lentiùs, nunc tardiùs promoueret Fixas in Ortum; ac simul nunc in Boream, nunc in Austrum eas ageret, vnde illa variatio Obliquitatis foret. Quod vt posset contingere, habuere ipsam Nonae Sphaerae Eclipticam immobilem, Aplanes autem Eclipticam ita fecere variabilem, luxatamque in superficie duorum circellorum circa Aequinoctialia puncta descriptorum, vt exinde vtraque illa irregularitas sequeretur. Cùm huiusmodi verò Trepidatio videretur nimis operosa, &incongrua; ideò Regiomontanus primùm, ac deinde sub nitium superioris saeculi Ioannes VVernerus, sub finem loannes Antonius Maginus, &Christophorus Clauius, substituere Trepidationi Librationem duplicem, ac Primâ Sphaerâ in vndecimum locum relegatâ, constituere inter ipsam, Aplanenque, Decimam, ac NOnam; atque ita quidem, vt restituto Aplane suo in Ortum motu, Nona ipsam leuiter libraret ab Occasu in Ortum, ab Ortu in Occasum adeò vt cùm ambo motus in Ortum consentirent, motus esset velocior; cùm solus Aplanes proprius esset in Ortum, &libratio in Occasum illum non-nihil rerarda ret, motus efficeretur segnior: Decima autem ipsam leuiter à Borea in Austrum, ab Austro in Boream; adeò vt exinde Eclipticae obliqui tas nunc maior, nunc minor crearetur.