# Opera omnia. Vol. 1 611.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 611.1 to 611.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/611.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/611.1

Hanc adipiscuntur circùm, praeterque feruntur Proptereà fit, vt haec ad signum quodque re uert Mobiliùs videatur, ad hanc quia signa reuisunt Vbi quod Lucretius fieri posse ait, insinuat hanc fuisse opinionis Epicuri partem, vt putà quòd ille existimârit quidem posse Sidera cum Caelo cui inhaereant, moueri Principio, magnus Caeli si voluitur orbis, &c. fieri tamen quoque posse autumarit posse Si dera immoto Caelo liberè ferri; Est etiam quoque, vti possit Caelum omne manere statione, tamen quom lucida Signa ferantur Sed de hac quidem Epicuri opinione alternante attingendum aliquid ad calcem hypotheseon erit: adscribere heic sufficiat ipsius ex Epistola ad Pythoclem verba; vbi requirens quî valeant in Sole & Luna conuersiones Solstitialeis fieri, tum aliis modis propo sitis pergit, ἢ καὶ διὰ τὸ ἐξ ἀργῆς τοιαύτὴν δινὴν κατειληθηναι τοῖς ἄστροις τύτοις, ὥστε οἷόν τε ἕλεκο κινεισθ: Quin potuit quoque ab initio ea circumgyratio his Sideribus imprimi, vt spirali motu heinc inde ad puncta Solstitialia limitato circumducerentur. Quem spiralem motum vsur pauit etiam apud Stobaeum Cleanthes; at vsurpare etiam debuerunt Democritus, Anaxagoras, Antiquiores caeteri; vti vsurpârunt etiam Recentiores. Haud abs re porrò huiusce Motus Spiralis heic commemini; quando & per ipsum hy pothesis explicatur distinctiùs, & ad factam à Gemino instantiam aptè respondetur. Vt verò vtrumque praestetur vnà eademque ope râ ecce ille post memoratam ex Antiquis similitudinem vrget: Si Planetae iuxta exposi tam derelictionem mouerentur, fore vt appare rent moueri, atque adeò relinqui in Ortum secundum circulos Parallelos; vti & circulis Parallelis mouentur Stellae Inerrantes, quippe ac motum ipsius Mundi, qui & circularis, & fit ab Ortu in Occasum. Non relinqui autem Planetas in Parallelis circulis; sed cùm Sol in circulo per medium Signorum transeunte moueatur, moueri ipsum simul secundum latitudinem: ac ideò transire à Solstitio in Solstitium, quòd hic motus sit illi proprius, & ille ab Ortu in Ocasum aliunde impressus (quod idem ipsi quo que Lunae proportione competit) quare & illun versus Ortum, siue in consequentia motum non secundum derelictionem apparere, aut fieri, sed omninò ob motum Planetarum proprium, dum interim à Mundo transferuntur versus Occa sum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
