Latin
611.6 to 611.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 611.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm responsio esse potest, tam videri illa posse relinqui, mouerique in consequentia, quae obliquo cum aliis ductu, quàm quae pa rallelo feruntur, si ea modò sint quae segniùs incedant: discrimen nimirum solummodè esse, quòd illa retrocedere directè in oppositum; ista retrocedere cum aliqua deflexione appareant. Planetas porrò ita esse à Natura comparatos, vt sub Inerrantibus Stellis collocati, in Occasum quidem cum illis contendant; at non, vt tanta, quanta illae celeritat ferantur; neque vt iisdem, parallelisve, sed vt obliquis ductibus. Itaque Solem, v. c. dum in ipso est puncto Tropici Hiberni, tendere quidem in Occasum; at non ire tamen praecisè secundum Tropicum circulum, verùm aggredi describere spiram, perparum quidem à circulo diuersam, sed spiram nihilominùs; adeò vt circuitu peracto proximè quidem idem punctum, at non praecisè tamen per ipsum, sed non- nihil ad Boream transeat. Die insequente fieri rursùs non circulum, sed continuatam spiram, eamque non-nihil iam obliquiorem, ita vt transiens è regione memorati puncti tantillum ampliùs à superiore spira, quàm superior spira ab ipso puncto distet: atque ita porrò, quovsque ad Aequatorem per uenerit, vbi spirae fiant maximè omnium obliquae, &à superioribus mutuò, ac ex ordine distantiores. Pergendo deinceps spiras fieri pari decremento &obliquitatis, &mutuae distantiae, quo incrementum fuerit; quo vsque perueniatur ad) Punctum Solstitij Aestiui, in quod Spirae desinant iis pares, quae ab Hiberno coeperint, &vnde deinceps pares rursus incipiant, quae &pari tenore ad Aequatorem sque increscant, &deinceps decrescentes ir Solstitij Hiberni punctum terminentur. Esse proinde Spiras tantò crebriores, densioresque, quantò ad Tropicos magis acceditur, tanò rariores, &laxiores, mutuove inter se apertiores, quantò magis ad Aequatorem. Idem proportione euenire in Luna, ac in Planetis caeteris, respectu Punctorum extremae latitudinis, quae versus ipsos Tropicos est, &ad quam vsque tam in Austrum, quàm in Boream euagantur: sed ita vt in Luna sint omnium maximè obliquae, maximeque rarae, laxae, &apertae, quippe ex quibus non plures, quàm quindecim sufficiant vt Luna ex limite Austrino ad Boreum perueniat.