# Opera omnia. Vol. 1 611.6-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 611.6 to 611.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/611.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/611.6

Verùm responsio esse potest, tam videri illa posse relinqui, mouerique in consequentia, quae obliquo cum aliis ductu, quàm quae pa rallelo feruntur, si ea modò sint quae segniùs incedant: discrimen nimirum solummodè esse, quòd illa retrocedere directè in oppositum; ista retrocedere cum aliqua deflexione appareant. Planetas porrò ita esse à Natura comparatos, vt sub Inerrantibus Stellis collocati, in Occasum quidem cum illis contendant; at non, vt tanta, quanta illae celeritat ferantur; neque vt iisdem, parallelisve, sed vt obliquis ductibus. Itaque Solem, v. c. dum in ipso est puncto Tropici Hiberni, tendere quidem in Occasum; at non ire tamen praecisè secundum Tropicum circulum, verùm aggredi describere spiram, perparum quidem à circulo diuersam, sed spiram nihilominùs; adeò vt circuitu peracto proximè quidem idem punctum, at non praecisè tamen per ipsum, sed non- nihil ad Boream transeat. Die insequente fieri rursùs non circulum, sed continuatam spiram, eamque non-nihil iam obliquiorem, ita vt transiens è regione memorati puncti tantillum ampliùs à superiore spira, quàm superior spira ab ipso puncto distet: atque ita porrò, quovsque ad Aequatorem per uenerit, vbi spirae fiant maximè omnium obliquae, & à superioribus mutuò, ac ex ordine distantiores. Pergendo deinceps spiras fieri pari decremento & obliquitatis, & mutuae distantiae, quo incrementum fuerit; quo vsque perueniatur ad) Punctum Solstitij Aestiui, in quod Spirae desinant iis pares, quae ab Hiberno coeperint, & vnde deinceps pares rursus incipiant, quae & pari tenore ad Aequatorem sque increscant, & deinceps decrescentes ir Solstitij Hiberni punctum terminentur. Esse proinde Spiras tantò crebriores, densioresque, quantò ad Tropicos magis acceditur, tanò rariores, & laxiores, mutuove inter se apertiores, quantò magis ad Aequatorem. Idem proportione euenire in Luna, ac in Planetis caeteris, respectu Punctorum extremae latitudinis, quae versus ipsos Tropicos est, & ad quam vsque tam in Austrum, quàm in Boream euagantur: sed ita vt in Luna sint omnium maximè obliquae, maximeque rarae, laxae, & apertae, quippe ex quibus non plures, quàm quindecim sufficiant vt Luna ex limite Austrino ad Boreum perueniat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
