# Opera omnia. Vol. 1 613.1-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 613.1 to 613.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/613.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/613.1

ac deinde illum, dum sunt proximi propriam esse vniuscuiusque Sphaeram, secundum superet, vnde & videantur Retrogradi, quippe cuius reuolutionem nunc vltrò, nunc citrò moOccasum versus Stellas praeuertentes; quovsque remissa celeritate, dum à vicinia deinceps recedunt, Stationatij rursùs appareant, & post hanc stationem, dum lentiùs incedunt, Directi reddantur: scilicet ad Ortum à stellis relicti; vnde & eò versum tendere appareant Hoc proinde modo sine orbibus fieri dire ctiones, stationes & retrogradationes posse ac tametsi res fieri explicetur per circulos; id tamen solùm calculi instituendi gratiâ vider admittendum, cùm & calculus probè institui, nisi parteis motus ad circulum vnum, aut plureis, ob regularitatem figurae reducendo, non valeat: & perspicuum sit reduci ad circulum posse non modò parteis illius motus, qui per Ellipsin, aliamve curuam lineam, sed etiam illius, qui per lineam rectam; quatenus ostensum à Copernico est librationis motum, qui secundum quandam quasi diametrum sit, re solui in duos circulos, quasi ex illis constet posse. Necessariò porrò euenire, vt cùm Pla netae euchuntur, minores, ob distantiam; cùm deuehuntur maiores ob propinquitatem videantur. Quòd interim autem eorum spira non vno tenore à limite Austrino in Boreum à Boreo in Austrinum non fiant; id ex eo esse, quòd, vt dixi, non perinde fiant, ac dum chorda vniformi ductu cylindro circumuoluitur, sed eius conditionis sint, vt aliquo vsque promotae non-nihil retroagantur, ac deinde vlteriùs progressae iterum non-nihil; sed in viam tamen semper redeant, & ab vno tandem ad alium limitem perueniant. Quippe & qua ratione in ipsis limitibus veluti sistun tur, ac deinceps viam relegunt, quovsque iteratò ex limite in limitem redeant eadem inte ipsos limites progressu breuiores aliquot stationes, regressiones eiusdem viae resumptiones contingere absque vlla interturbatione Licere ex hisce caetera, quae obiici possunt, interpretari; ac dici etiam posse Stellas Inerranteis, tametsi videantur motibus diurnis circulos describere, ac per eosdem semper continenterque incedere; reipsâ tamen Helicas seu Spiras Planetariis consimileis describere; nempe ob motum expositum Praecessionis Aequinoctiorum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
