Latin
613.4 to 613.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 613.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem, quan tumcumque spirae &stipatae sint, &quae se proximè consequuntur insensibiliter à se inuicem distent; efficitur tamen, vt intra duodecim, aut paullò amplius millia annorum quae Inerrantes stellae in Capricorni Tropico fuerunt, perueniant ad Tropicum Cancri; &intra tantumdem temporis à Tropico Cancri redeant in Tropicum Capricorni. Caeterùm, qui post opinionem adeò obfirmatam de soliditate Sphaerarum Caelestium contulerit quam- maximè ad reuocandum, stabiliendumque de fluiditate Aetheris, spatiorumve Caelestium sententiam, is Tyche Braheus potissimùm fuit. Nam Copernicus quidem illi praeiuit, &quasi praeluxit, cum sua illa hypothesi soliditati sphaerarum aduersa, vt ex posteriùs deducendis intelligendum est, verùm ipse fuit qui ex obseruatis proprii versari ac traiici Cometas per Aetherea spatia ostendit; Venerem, &Mercurium supra Solem ascendere, infra descendere monstrauit, aliâque similia, quae &iam aliquoties re Gassendi Physica. petita sunt, &consistere cum illa sphaerarum soliditate nullatenus possunt. Cùm de Mundi verò Systemate agentes, speciale quoque eiu Systema, seu hypothesin attigerimus, repe tendum solùm paucis heic iam est, Tychonem Terram in centro Mundi immotam constituere; in extimo Sphaeram Fixarum aequè vndique à Terra distantem, ac ipsi dietim ab Ortu versus Occasum circumductam, Planetas sic disponere, vt duo dumtaxat ipsam Terram, vt sui motus centrum respiciant, Luna videlicet, ac Sol; illa propiùs, iste remotiùs, caeteri autem ipsum Solem pro centro suarum circumductionum habeant, prope quidem Mercurius, ac Venus, qui circulis suis Terram cum Luna exclusam habeant; procul Mars, Iupiter, Saturnus, qui circulis suis Terram cum Luna complectantur: adeò proinde, vt Terra cum Luna inter circulos Veneris, Martisque constituta sit. Velle ipsum proinde Planetas moueri propriis motibus ab Occasu in Ortum, seu in Signorum consequentia, Lunam quidem mense, Solem verò anno circumeundo Terram; caeteros autem circumeundo Solem, Mercurium spatio trium mensium, Venerem septem, ac semissis; Martem spatio annorum, duorum, louem duodecim, Saturnum triginta. Tum verò, quia Sole motu annuo Terram circumeunte, quinque Planetarum Systema vnà cum ipso, vt sui centro circumfertur, effici vt nobis in Terra degentibus quinque Planetae hunc Solis motum participare deprehendantur.