# Opera omnia. Vol. 1 613.8-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 613.8 to 613.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/613.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/613.8

Porrò & cùm non modò Luna, verùm etiam Sol, moueatur praeterea dietim circa eandem Terram ab Ortu in Occasum; fieri, vt caeteri Planetae, quorum Systema à Sole regitur, vnà etiam cum ipso dietim circa Terram moueantur. Ad-haec, attribuere ipsum quidem tam Soli, ac Lunae Eccentricos, quorum centra non longè sint ab ipsa Terra; quàm Planetis caeteris itidem Eccentricos, quorum centra sint non longè à Sole; ac praetereà quibus, & quos est necesse super-addere Epicyclos; sed attribuere, super-addereque ipsos tamen, non vt Sphaeras solidas, sed vt meros circulos, qui describi per libera Aetheris spatia concipiantur. Heinc illum solidos speciatim Epicyclos reiicere, tanquam superuacaneos ad explicandum directiones, stationes, retrogradationes quinque Planetarum. Nam descriptos quidem à Venere, & Mercurio circa Solem orbeis, siue circulos pro ipsis esse Epicyclis; quippe illos supra Solem incedenteis, eandemque cum illo in consequentia viam eunteis, esse directos; infra esse retrogrados, & inter directionem, retrogradationemque statarios. In caeteris tribus, quia Sole pergente ad oppositionem, centrum circuitionis, quam vnusquisque peragit, quasi retrò Terram sic abducitur, vt Planeta versus Terram non modò adducatur, sed à suo etiam tramite reduci appareat, inde primùm fieri, vt stare videatur, ac deinceps retrogredi; quovsque Sole post superatam oppositionem circuitionis Planetae centrum in aduersam partem referente, Planeta apparet tum iterum stare, tum deinceps iter directionis resumere atque ita quidem, vt directionis medium in FFf ipsa operâ Solem, Lunam, aliosque etiam Planeipsa Planetae cum Sole respectu nostri, contas circum-rapiat, probabile minus, ex anteiunctione sit, Planeta scilicet vltra Solem re dictis est) at dicturus saltem tam ipsum in motissimè constituro.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
