Latin
615.5 to 615.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 615.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ratiocinatus enim est Iouem, ac Saturnum esse Solis instar Planetas primarios, quòd vt Sol secundarios habet Mercurium, Venerem, &Martem, sic Iupiter habeat suos Satellites, &Saturnus suos Laterones; ac ideò illos pari iure pro centro suarum reuolutionum exigere centrum Mundi, quo Solem; imò &tantò magis, quantò accedunt magis ad Sphaeram Fixarum, cuius idemmet centrum est. Non competere idem Gassendi Physica. iuris Mercurio, Veneri, ac Marti, qui Plane tae solùm secundarij sint; tametsi id Marti peculiare detur, vt quia inter caeteros duos louem, Saturnúumque est situs, commune habeat, cum illis quidem, vt Solem, quasi cen trum respiciat; cum istis verò, vt suo ambitu, quo aliunde Solis circulum intersecet, ipsum Mundi centrum, Terramve, &Lunam complectatur. Cùm spem verò rei vberiùs disquirendae faciat; non pigebit interim verba illius heic exscribere, quibus praecipuorum Mundi corporum, &nouorum Siderum, Cometarumque Sedem describit, Septem, inquit, ingentia, &maiora Mundi corpora di uinitiis condita dicimus. Primum est Tellus in centro, cum Sphaera Elementari, &Luna naturae cognatione coniunctissima, &velut immediatum vehiculum influxuum, quos recipit à Superioribus, &refundit in Elementarem retionem. Secundum est Caelum Soli, &Comitibus eius destinatum, nempe Mercurio, Veneri, ac Marti, qui vt extimus Satellitum Solis, participat de proprietatibus hinc Veneris, ac Mercurij, inde Saturni, &Iouis; &ita Solem ambit, vt Terram quoque intra sui ambitum complectatur. Tertium est Caelum Ioui, &Satellitibus ipsius adscriptum. Quartum est Caelum Saturno, eiusque circumambulonibus deseruiens. Quintum est Caelum nouis Sideribus, &plurimis Cometis sursum, ac deorsum euntibus. tanquam medijs inter Erranteis, &Inerranteis Stellas sepositum. Sextum est ingens Fixarum Sphaera. Septimum denique Empyreum, sedes Mentium beatarum. Sic ille.