Latin
617.1 to 617.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 617.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Docet autem Simpli cius ἀνηχθονα Terram à Pythagoreis adiectam, vt possent denarium mobilium numerun explere; illamque nobis esse inconspicuam, quòd Terrae huius motum sequuta, ex aduerso nobis, siue inferiùs semper sit, ac Terrae nostra moles obsistat; quod Plutarchus quoque adnotat. Ad dit Aristoteles fuisse, qui opinarentur Antich thona Terram causam esse, cur plureis Lunae quàm Solis Eclipseis contingeret fieri; cùm &id contingere posset, ob plura alia pari de causa inuisa nobis corpora. Atque haec est quidem vulgaris Aristotelis, aliorumque interpretatio; verùm, qui rem callent germaniùs, γνησιέστερον, inquiSimplicius, Ignem dicunt procreatricem, altricem, excitatricem, quae in medio Terrae est, vim, appellatam Iouis &Turrim, &Custodiam, &Thronum; ac Terram ipsam Antrum, &c. Κντὶχ θονα, verò Lunam nuncupant, sicut &Terram Aetheream, tum quòd obumbret Solare lumen, quod est proprium Terrae, tum quòd calestium terminus sit, vt Terra sublunarium. Ita Sim plicius, qui non videtur quidem ipse quoque attigisse germanam Pythagoreorum mentem quatenus illi nomine Ignis intellexisse videntur non vim quamdam in medio Terrae, sed Solem in centro Mundi exsistentem, vt referetur statim pòst; at videtur tamen bene coniecisse, quatenus perspexit ἀντχθονα Terran non esse in loco, qui sit nobis semper inconspicuus, requirendam; quippe cùm Luna ip sa sit quae sit velut altera Terra, opaca, inaequabilis, lucis &tenebrarum capax, quemad modum ipsa; nunc sita inter Terram, &So em, nunc se inter &Solem sitam habens v Terram; nunc lucem ipsi praeripiens, nunc ab ipsâ praereptam patiens; nunc lucem lar gita, nunc mutuata, &c. vt proinde Luna nihil aliud sit, quàm reciprocè sumpta Terra. Quod superest, cùm Plutarchus ait Phi lolâum existimasse Terram circa Ignem circulo obliquo, Solis, ac Lunae instar, moueri; id sic videtur accipiendum, vt Philolâus censuerit Terram percurrere Zodiacum, ac perin de ferri circa Solem, vt vulgò ferri Sol, &Luna existimantur circa Terram. Caeterùm, quod habet Laërtius, Philolâum primum fuisse, qui censuerit Terram moueri in circulum; nescio an sic intelligi debeat, vt Philolâus primus id scriptis mandârit; cùm dogmata Pythagorea non anteà sic euulgarentur.