Latin
619.5 to 619.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 619.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Prior porrò erit Eclipticae variatio, exsistente nempe distanti: summi puncti ad imum minutorum viginti quatuor, per quae eundo, ac redeundo li pratio fit: Posterior acceleratio &retardatio Praecessionis Aequinoctiorum per duos gra dus, ac trientem, secundum quos fit eundo, redeundoque libratio. Interim verò agnoscere simul vtriusque inaequalitatem licet; quatenui variatio quidem Eclipticae versùs summum medium, ac imum non potest non segniùs fieri apparere, quando illeic parum sursun deorsumque promouetur; versùs latera extrema velociùs, quando illeic multum: Praecessio autem non potest non apparere velociùs fieri, dum illi continenter tendenti à laeua in dextram seu in consequentia, iste motus, donec à laeua in dextram est, superuenit, ipsamque idcircò tantumdem intendit: non apparere fieri segniùs, dum illi ex opposito occurrit hic motus à dextra in laeuam, ac ipsam proinde tantumdem remittit. Ac nulla quidem fortè fuit gemini huius motus comminiscendi causa, si iuxta ante-dicta nulla sit Praecessionis Aequinoctiorum inaequalitas, nulla aut variatio obliquitatis Eclipticae, aut inaequalitas variationis: at mira interim fuit solertia, qua vtramque admissam ab Astronomis ille in suam quoque Hypothesin admisit. Quod octauò spectat ad alios Planetas, nihil quidem ille disertè ex Pythagoreis acce pit, citauitque solùm pro Mercurio, ac Venere Martianum Capellam (poterat &aliquos alios suprà memoratos citare) sed tacitè tamen intelligere potuit non fuisse ipsos ordinem alium, quàm quem ipsemet inuexit, sequutos. Et Mercurium quidem circumduci proximè Solem ex eo collegit, quòd minimè omnium à Sole digrediatur, vix vno nempe heinc inde Signo; &circuitionem breuissimè omnium, seu non totis tribus mensibus absoluat. Venerem autem consequi ex eo, quòd aullò magis digrediatur ad sesqui-Signum videlicet; &circuitionem tempore longiore, vt putà octo ferè mensium, perficiat: Ipsam verò Terram remotiùs circumduci, quàm Venerem, quòd sit tam extra Veneris, quàm Mercurij circuitus: Neque enim illi suis motibus ipsam complectuntur. Heinc Martem, louem, ac Saturnum ex eo collegit circum duci adhuc remotiùs, quàm Terram, quòd Terra sit intra circuitus ipsorum, constituaturque aliquando inter ipsos, &Solem; secus, ac respectu Mercurij, Venerisque ipsi accidit.