# Opera omnia. Vol. 1 623.4-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 623.4 to 623.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/623.4

Nan quòd Mercurius quidem, ac Venus eodem semper tenore circa Solem incedant, & appareant nihilominus, cùm sunt vltra Solem, directi; cùm citra ipsum, retrogradi; cùm nonnihil infra medias maximasve tam ad Ortum, quàm ad Occasum elongationes stationarij; id necessariò consequitur ex Ter rae situ citra ipsos. Cùm incedentes enim vltra Solem tendant versus Ortum, quemad modum Terra, necesse est appareant directi Cùm verò citrà, versus Occasum, contrà quam Terra, appareant retrogradi; & cùm aliquanto infra elongationes medias, rectà penè vel ad nos accedant, vel à nobis recedant, appaream stationarij; quatenus visus noster non potess eorum progressum discernere; vt neque discernit in hominibus, qui secundum eandem rectam viam aut ad nos veniunt, aut à nobit abeunt: Secus ac fit, dum, passu licet inuariato, transuersùm pergunt. Quòd similia in Marte, loue, ac Saturno appareant, id etian necessariò consequitur ex Terrae situ, accessuque ad illos, & recessu ab illis: Quippcùm velociùs feratur, quàm ipsi, necesse est vt dum Solem quidem habet inter se & illos, obseruet tenenteis eandem secum viam, qua tenus percurrens opposita Signa, euadere eos videt sub Fixas, quae iuxta Signotum successionem sunt. At cum se se ipsis, ac Soli interpositura est, necesse est, vt dum est quidem proximè ipsos, appareant esse retrogradi, qua tenus lentiùs incedentes velut à rergo relin quuntur, euadereque apparent sub Fixas contra Signorum successionem: Cùm autem paullò remotiùs aut accedit iam, aut abscedit, ap pareant stationarij; quasi facta inter directio nem regressionemque commutatione, ac visu nostro valente eorum progressum discernere, quemadmodum aliàs discernit, dum loca sub Fixis mutare pparent: eodem modo quo fieri obserua dum intra lacum aut linum quemdam sunt duo nauigia secundùm littus circumenntia, id quidem quod propiut littori est, lentè; id quod remotius velociteri & illud ex isto spectatur nunc legente oppositam oram, nunc ad eandem accedente, uunc praetergrediente, nunc in reliquam rursum tranfituro.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
