Latin
623.8 to 623.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 623.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quo loco mirum sanè est, nunquam hoPlanetas retrogrados esse, nisi cùm Soli oppositi sunt, hoc est, cùm Terra est ipsis ac Soli interposita; planè vt necessarium est contingat, si Terra moueatur. Quae verò, nisi Terra moueatur, esse potest necessitas, vt retrogra datio ipsorum interpositioni Terrae adstrir gatur? Cur non in aliis quoque locis retro gradi sunt, &in ipsa cum Sole oppositione aliquando directi? Mirum rursùs Martis revrogradationem fieri ad vsque duodecim, &aliquando plureis gradus; Iouis ad decem solummodò; Saturni ad septem dumtaxat; prorsùs vt fieri necesse est, si Terra iuxta ipsos transeat; Marti quidem propiùs, &Ioui re motius, Saturno remotissimè. Et tametsi id fieri per Epicyclos vulgò autument; nonne deberet Ioui, quàm Marti, Saturno quàm loui maior Epicyclus attribui? Et quorsùm attribuitur minor? Mirum praeterea hosce Planetas tum solùm maximos videri, cùm Terra est ipsis ac Soli interposita, siue circa mediam retrogradationem: Nempe vt oporter eueniat, si Terra tunc transeat ipsis proxima quae aliàs Solem circumdando abest ab ipsis longissimè. Id explicant rursus per Epicyclos, inferioresque parteis ipsorum, in quibus Pla netae tunc sint: Sed quantum quaeso, essi oportet ipsius Martis Epicyclum, quando tunc Martis diameter apparet maior octuplo (Telescopio videlicet) quàm dum est remocissimus, siue proximus coniunctioni? An non, tametsi seponamus Martem, duu in mediocri est distantia, non modò quantum Tycho, qui vult illum tunc distare à Terra semidiametris terrenis mille septingentis quadraginta quinque dumtaxat; sed etiam quantum post Albategnium communis sententia, quae statuit semidiametros quater mille quingentas octoginta quatuor: An-non, inquam, cùm à media distantia diameter Martis increscat quadruplo; necesse est semidiameter Epicycli fiat semidiametrorum quater mille vndecim, sicque descendat infra orbeis tam Solis, quàm Veneris; &Mars non ampliùs distet à Terra, quàm semidiametris quingentis septuaginta tribus: Mirum denique nec Lunam, nec Solem apparere vnquam, aut stare, aut retrogredi; cùm deberet quidem Sol, vt medius inter stationarios, &retrogrados; aut saltem Luna infima, vt respondeat Saturno supremo.