# Opera omnia. Vol. 1 626

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 626. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/626
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/626

Causa est autem, quia manus non imprimit quidem nec pilae nec lapidi motum aliquem sui pro prium; at quia tamen manus interim abripitur heinc à malo quem nauis transfert; heinc à Turri, quam Terra vehit; efficitur vt manus imprimat motum sibi impressum, & pila proinde tantum promoueatur, quantum malus, aut nauis; & lapis, quantum turris, aut Terra: Quamobrem, obiici non debet, fore, vt non redeat, aut cadat secundùm perpendiculum, Terrâ intereà procul subdu ctâ: videlicet Terra non subducitur; sed quia pondus semper tantùm promouetur, quantùm Terra, idcircò vnum, idemque Terrae punctum semper subiacet ponderi, pondusque in ipsum cadit, reciditve Constat consequenter ex his, non esse ne cesse, vt nubes, volucres, & alia suspensa in aëre appareant velocissimè in Occasum trans ferri: quoniam ipsa quoque feruntur in Ortum, quantum ipsa Terra; licet is motus non sit magis à nobis obseruabilis, quàm motus quo lapis, dum è Turri decidit, fertur intere: simul in Ortum. At, quomodo illis imprimitur motus? scilicet eo modo, quo dum quis intra nauim saltat. Vt hic enim transtris insistens, dum in quam vult partem, suo motu salit, impulsum simul accipit à naui versus eam partem, in quam tendit nauis; ita siue volucres, sine muscae, siue plumae, siue pulueres, siue corpuscula, ex quibus sunt vapores, venti, nubes, ignes, &c. dum ipsi Terrae inhaerentia quoquouersùm ab ea attolluntur, impetum ab illa accipiunt, quo simul cum ipsa in Ortum ferantur. Et quia tamen feri lunt corpora grauiora, quàm aër; ideò non longè ab emersione, in ipsam Terram reciderent, nisi causa superueniret, quae in aëre ipsa detineret, motusque per illum variaret Nam volucres quidem, & muscae, dum alis expansis pulsant aërem, ab eo repulsantur, impetumque accipiunt; nouum quidem versus eam partem, in quam se sponte dirigunt, sed continuatum tamen in Ortum, versus quem aër pulsatus fertur: idque eo penitus modo, quo, si quis intra nauim è scamno in scamnum dissiliat. Quoties enim nauim, aut quae illi haerent, pulsat pedibus; repellitur quidem versus eam partem, in quam contendit; sed interim tamen impetum simul accipit versus eam partem, in quam tendit nauis Plumae autem, paleae, lanae, lanugines, pulue res, & alia; tantùm mouentur per aërem quantùm à vento propelluntur; ipse autem ventus tantùm habet impetus, quantum è loce vnde procedit, nouus, nouusque sufficitur, qui antecedentem continuò propellat, donec in progressu variè dissipetur. Parique modo vapores, & nubes tantùm ascendunt, quantum ponè sunt, à quibus sursum propellantur; tan tùm huc illuc diuariantur, quantùm aguntur ab ipsis ventis. Quod idem dicendum de ignibus est, quos aliunde quoque ipsa pabuli inse ctatio diducere potest. Vt paucis dicam, quemadmodum iidem planè motus fiunt in naui translata & in quiescente; ita prorsus iidem fiunt in Terra, in aqua, & in aëre, seu quiescentibus, seu translatis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
