Latin
627.1 to 627.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 627.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia res videtur esse difficilior creditu in aqua, &in aëre, quae corpora fluida sunt: Vide, vt si cuppam intra na uim habeas, inque ipsa aquam &pisceis; vide inquam, vt pisces in ea motus omneis perinde obeant, ac si aqua vnà cum cuppa quiesceret, neque cum naui moueretur. Pari ergo modo &pisces in mari, &volucres in aëre, omnes perinde motus obeunt, ac si aqua, &aër quies cerent, neque transferrentur cum Terra. Constat ex his quoque non esse, quamobrem bombardicus globus appareat aut magis in Ortum, aut minùs in Occasum ferri. Vt enim ex duobus collusoribus, altero ad puppim, altero ad proram, de quibus aliàs diximus, ille qui ad puppim, maiorem ictum imprimit, ille qui ad proram minorem; non quòd vterque, quantum est ex se, non imprimat parem; sed quòd motui à puppi superaddatur motus nauis; motui à prora subducatur; ex eoque fiat, vt par quidem spatium supra nauis transtra à puppi in proram, &à prora in puppim peragatur: verùm spectatis aëris spatiis, tantumdem peragatur ampliùs à puppi, tantùm minus à prora, quantus est ipse motus nauis; eaque compensatio interim fiat, vt quantum velocior est motus à puppi, tantumdem recedat, qui colludit ex prora; &quantùm segnior, qui à prora, tantùm accedat qui colludit ex puppi. Vnde tandem efficitur, vt, quia &lusorum neuter, &nemo illorum qui in naui sunt, ipsum nauis motum percipiunt, neque proinde velocitatem additam ex puppis aut tarditatem inductam ex prora; idcircò illum solum motum, qui est vtriusque proprius aequalisque, percipiant; &pila ex aequo in proram, ac puppim pergere appareat. Vt haec enim ita se habent; pari prorsus modo res fit, apparetque circa bombardicum globum Reuerâ enim versus Ortum velociùs mouetur; quàm versus Occasum; non quidem ob vim propriam, quae vtsimque aequalis est; sed ob impetum impressum à Terra ipsi fistulae, dum globum pellit versus Ortum; subductum dum versus Occasum.