# Opera omnia. Vol. 1 628

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 628. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/628

Veluti enim, si globus Terrae ad Caeli stellati amplitudinem comparatus, sensibilis foret magnitudinis, id Caeli dimidium, quoc nobis appareret ex centro (intellige nempe resectam Terreni globi dimidiam partem; quo casu foret nobis horizon, quem Rationa lem nominant) non idem nobis appareret ex eius superficie, in qua est horizon visibilis dictus; quoniam vtriusque horizontis planun non terminaretur in Caelo ad eundem sensibi lem circulum, sed sensibile, inter vtrumque interstitium relinqueretur: Ita, si magnu ille orbis, circulusve annuus, quem Terri circa Solem describit, sensibilis foret magnitudinis ad Caelum Fixarum collatus, quod dimidium Caeli appareret ex Sole exsistente in centro, idem nobis non appareret ex ipsa quasi superficie huiuscemodi magni orbis; què c planum ex hac superficie ductum in Caelu parallelum alteri, quod duceretur per Solem. non terminaretur in Caelo ad eundem sensibi lem circulum, sed sensibili spatio intercepte ab eo distaret. Verùm, vt communis sententi: statuit totam Terram insensibilis esse magnitudinis comparatam ad Caelum; & heinc fieri putat, vt ob longissimam distantiam duo illa plana quamuis parallela, terminatáque ir circulos tantùm distanteis inter se, quanta es emidiameter Terrae; coire tamen appareant terminarique in eundem indiuisibilem circulum; neque Terrae molem proinde obstare quo minùs totum hemisphaetium vnà cum sex Signis Zodiaci appareat: Ita Pythagorica illa, Copernicanave sententia statuit magnum illum, siue annuum orbem collatum ad Caelum Fixarum esse insensibilem, contenditque plana alterum per Solem, alterum per orbis superficiem qua est horizontalis ducta, apparere denique visui ob immensitatem distantiae coëuntia: adeò vt vbi ad Caelum peruenerint, licet terminentur ad circulos tanto inter se interuallo dissitos, quanta est orbis semidia metet, siue quantum est à Terra ad Solem, appareant nihilominus terminata ad eunde indiui sibilem circulum; neque magni orbis amplitudo obstet, quò minùs totum hemisphaerium, totáque sex Signa Zodiaci ap pareant. At, inquies, perabsurdum est, tam procul Fixas remouere, vt tanti orbis magnitudo pre puncto sit, & illuc translata, heincque spectata, euanescat ad sensum; ita enim non maioforet minimula vna Stellarum Fixarum Respondent non esse absurdum, sed absurdum potiùs Mundum cogere ad tantas angustias vt magni orbis amplitudo respectu ipsius, ma gnitudinis sensibilis sit. Nam si aliqua quidem foret experientia, obseruatio, ratio, quae mon straret Mundum esse adeò paruum; tunc absurdum penitùs foret adeò magnum asserere. Verùm, imprimis, nulla est experientia, au obseruatio; quoniam, cùm caelestium distantiam emetiantur Terrae semidiametro, cuius extrema concipimus, vt duas stationes, ex quibus mensores in idem Astrum collineantes contituant in eo angulum parallaxeos dictum; patet obseruantibus huiuscemodi angulum esse in Luna quidem sensibilem, sed in Planetis caeteris tam acutum, insensibilemque euadere, vt in Saturno denique prorsùs euanescat, quasi Terrae semidiameter illi subtensa pro puncto sit, & duę lineae in Saturnum ductae pro vna habeantur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
