Latin
629
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 629
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo efficitur, vt quicquid rerum vlteriùs est, immensurabile nobis sit, atque idcircò, quod spectat ad Fixas, dicere omnino iuxta experientiam, obseruationemque non liceat, qua in distantia à nobis sint. Quod ad rationem proinde spectat, illa solùm proferri po test, quod non sit verisimile esse Mundum adeo vastum; sed ipsi illa opponitur, non esse verisimile, esse Mundum adeo angustum. Ecquisnam litem dirimet? Cùm cerrè neutri sententiae vlla obseruatio, aut experientia suffragetur; quo iure licebit vni assumere, &supponere minùs, licebit alij assumere, &supponere ampliùs. Et, si fortè dicas decuisse Deum tacere Mundum adeò paruum; dicent illi, decuisse potiùs facere Mundum adeò magnum; nimirum ex hoc diuinam potentiam, magnificentiamque commendatiorem fieri censebunt. Et, cùm ipse non neges quin Deus potuerit tantum Mundum facere, an non iure rogabunt te vndenam rescieris non fecisse tantum, sed solùm quantum ipse decernis? An fortè ex eo, quòd non capis, quorsum, aut quâ ratione Deus tantam molem condiderit? Aut quia putas tuum captum mensuram esse operum Dei? Dicent ingenij esse pusilli, &tamen remerarij, quidvis simile respondere. At, inquies, nonne suadent ratio minimulam Stellam non posse esse tantam, quantus est non modò Sol, sed etiam magnus ille orbis? Dicent primùm, cùm vulgò admittatur Caniculam esse aut non minorem, aut maiorem etiam ipso Sole (siquidem longè maior est maximis aliarum Stellarum, quarum quaelibet duabus se timis dumtaxat Sole minor fit) idcircò posse quoque illas quae apparent minimulae, esse non minores, aut etiam maiores: quippe cùm tales apparere ob recessum longissimum intra Aetheris profunditatem valeant. Deinde, cùm apparens corpusculum Stellae sit ob distantiam solum punctum, &propter radiationem amen, quam pupilla nostra dilatata excipit, diametro, ac orbe maiore appareat, quàm sit, inde fieri vt quemadmodum Sol è Fixis specta tus, &tanquam Stellula apparens, corpusculo quidem suo esset quasi punctum, &sua tamen circumradiatione, appareret orbe ampliore, verbi causâ, quantus magnus orbis est; fic posse minimulas Stellas uon esse ipso Sole maiores, &prae sua tamen circumtadiatione tantas apparere, quantus est Sol simul cun magno hoc orbe. Cerrè vt heinc nobis Iupiter circumradians orbem ostentat corpore maiorem, ita vt complecti videatur etiam circellos aliquot Mediceorum circumductorum: Ita Sol ex Fixis spectatus ostentare orbem posset propinquorum saltem Planetarum orbibus circa ipsum descriptis aequalem. Constat Constat proinde &ex his, &ex iis, quae ipsiusque Aequator secat continenter in aliis, dicta sunt de axis Terrae continentia in sui aliisque locis Eclipticae planum; heinc fit, vt ipsius parallelismo, futuram semper eandem dum certa quaedam pars Terrae, v. c. ista quam Poli in eodem loco eleuationem.