Latin
63.1 to 63.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ex istis autem perfecit, Prooemialibusque subiunxit, sola est Pars Secunda; nisi quòd primam supplere potest, quem egregium de de dignitate, &augmento Scientiarum Tractatum conscripsit, &de Tertia tum Parasceuem quandam, &simul Catalogum historiarum naturalium, experimentaliumque conficiendarum exhibuit; tum ipse confecit paucas aliquas; praecipueque Historiam Ventorum, &Historiam Vitae, &Mortis. Secunda itaque, seu Organum Nouum ipsa est eius Logica, quam à Logica vulgari differte tribus maximè rebus voluit, videlicet Fine, Demonstrandi modo, &Inquitendi initiis. Et primò quidem Fine; quoniam ipsius scopus est, non inuenire argumenta, sed Arteis; non conclusiones, non rationes probabileis, quae disputando fidem faciant; sed Indicationes operum Naturae, quae mentem conuincant. Deinde Demonstrandi ordine, ac mo do: quoniam vulgaris Logica Syllogismo; haec Inductione, &ipsa quidem castigatissima vtitur. Vnde &reiicit Syllogismum; quia Sylloismus constat ex propositionibus; propositic ex verbis; verba sunt tesserae notionum; notiones autem rerum malè, temereque à rebus abstractae habentur; ex eoque fit, vt propositiones sint praua quaedam praeiudicia, ex quibus nihil sani elicere liceat. Denique proinde Inquirendi initiis; quoniam vulgaris Logica fide aliena recipit Principia; haec verò in dubium, examenque ipsa principia reuocat; vnde &Praeiudicia omnia exui vult, remque à fundamentis excitandam contendit; incipiendo nempe ab ipsis primis rerum notionibus, seu quasi Idolis, quae aut veluti innata expurgentur; aut ex Philosophorum Sectis, Placitisque, &ex peruersis demonstrationum legibus in mentem adscita immutentur; nam restat, in quit, vnica salus, ac sanitas, vt Opus mentis vni uersum de integro resumatur; atque idcircò jueritur, quòd Nemo adhuc tanta Mentis contantia, &vigore inuentus sit, vt decreuerit, &sibi imposuerit Theorias, ¬iones communeis venitùs abolere, &Intellectum abrasum, &aequum ad particularia de integro applicare. Rem subinde totam Aphorismis centum octoginta duopus explicat, eosque in duos distribuit libros Et prior quidem, qui ex ipsis continet centum &triginta, totus ad posteriorem praeparatorius est. Summa verò est, vt quia de facienda Inductione agitur, non vulgarem sectemur, quae particularia Experimenta cursim perstringit, &ad generalia, imò generalissima Axiomata statim transuolat, quibus admissis ipsam Experientiam deinde fastidit; sed eam quae à singularibus debitè expensis, gradatim &per media Axiomata pariter expensa, ad summa denique, &maximè generalia procelat. Quia verò sunt priùs ex mente eradicandae notiones, seu Anticipationes, quae habenGassendi Logica.