Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 631-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pergit,
Principio, magnus Caeli si voluitur Orbis,
Ex vtraque Polum parti premere aëra nobis
Dicendum st, extraque tenere, &claudere
vtrimque.
Inde alium suprà fluere, atque intendere eòdem, Quò voluenda micant aeterni Sidera Mundi. Ast alium, subter contrà qui subuehat Orbem. Vt fluuijs versare rotas, atque haustra vi demus Paullò past autem, quod attinet ad conueriones ex Tropicis, praefatione hac praemissa,
Nec ratio Solis simplex, nec certa patescit,
Quo pacto aestiuis è partibus, Aegocerotis
Brumaleis adeat flexus; atque inde reuertens,
Canceris vt vertat metas se ad Solstitialeis
Lunaque mensibus id spatium videatur obire,
Annua Sol in quo consumit tempora, cursu.
Tum iis interpositis, quae sunt antè relata ex
Democrito de derelictione Planetarum in