Latin
631.1 to 631.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 631.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Quae sit Motria Siderum Causa. ICENDA iam superest Causa, Principiumve Efficiens Motuum, qui in Sideribus obseruantur Celebris nimirum controuersia est, quaequo nullo non tempore ingenia exercuit, demirantia, qua vi, seu à qua impellente Causa tanta corpora tam velociter, tam continenter, tam indefessè, tam regu lariter mouerentur. Nam imptimis quidem nonnulli censuerunt hanc vim, siue causam essa externam, vnde &dixenunt Sidera mouexi ab alio, seu à principio extrinseco; sed alij quidem à quopiam vulgari, cuiusmodi est Ant, alij verò à non vulgari, cuiusmodi est Deus, aut assistens Intelligentia: nonnulli autem existimârunt osse eam internam, Sideribusve ipsis insitam; vnde &dixerunt Sidera moueri per se, à seipsis, à propria, internave forma; sed alij quidem habentes hanc formam Animam, vt Sideta proinde mouerentur tanquam Animalia; alij verò non habentes vt mouerentur proinde, tanquam res inanimae, vt Ignis sursum, lapis deorsum. Quamvis autem quaestio à plerisque instituatur non de Sideribus, sed de Caelis, Sphaeris ve, quibus Sidera insint, res tamen eòdem re cidit; nam &de ipsis Caelis, sphaerisve, qua rum Sidera partes sint, &ad quarum motum moueantur, difficultas est à qua causa, externa-ne, an interna id fiat. Primùm igitur, qui causam externam, vulgaremque esse censuerunt, esse eam praesertim Aërem opinati sunt. Talis autem fuit Anaximenes, qui vt Aërem rerum omnium Principium posuit, sic speciatim circa quae stionem de itu, redituque Astrorum inter Tropicos, docuit apud Plutarchum ea ξξα θεῖσ impelli ab Aëre condenso, &repercu tiente, ἀνπτύπα, qui videlicet versùs Polos Itemque Anaxagoras, quatenus censuit ex repercussione huius Aëris fieri impellentem constipatione validiorem. Adiecit Diogene huic Aëri frigus, à quo Solis, caeterorumque calor sic compesceretur, vt non vltrà procederet. Epicurus autem inter caetera hac de re placita existimauit apud eundem Plutarchum, conformatis Sideribus Aërem impulsum exhalationibus subortis, potuisse ipsis motum extrinsecùs imprimere, Τὸ δὲ πῆθος, inquit, τρ ἀναθυμιωμένων συμάτων ἔπληπτε τῆνς αιρα καὶ τοτον ἐξέθλισε, πνεματούμενος δὲ οὗτος κτὰ τὴν κίνησιν, καὶ συμπτοιλαμβάνων, τὰ ἄστρα, συμπειῦγς ταῦτα, καὶ ταν νῶν πειφοὰν αὐτῦ μετόωρον ἐφέλαστε, Copia autem corpusculorum sese exhalando dif fundentium aërem percussit, ipsumque elisit ipse verò venti motionem accipiens, Astraque corripiens, illa circumduxit, ac motum in orhem, qui etiamnum sursùm in ijs visitur, conti uentem fecit.