# Opera omnia. Vol. 1 635.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 635.1 to 635.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/635.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/635.1

varia obiiciuntur vt probetur Caeli Animam esse non posse nec vegetantem, nec sentientem, nec rationalem, respondere solent Animam esse sui generis; quippe & hac de re co pios è est dictum; adnoto dumtaxat Keplerum in Epit. & al ita Sidera fecisse animata; ac vt instrumenta Motus in Animalibus sunt fibrae digestae pe musculos; sic censuisse illum esse & in Tetra, & in Planetis caeteris ingenteis fibras aliquas pro ratione molis cuiusque, per quas Anima vim suam motricem exerceat. Censuit verò etiam, praeter specialeis Animas, & vireis, quae insunt in caeteris, esse in ipso Sole Animam nobilissimam, potentissimamque, quae dum Solem circa proprium axem (a centro Mundi propterea non discedentem) circumagit, immateriatas species (sic enim appellat) irradiando circumfundit, quibus Planetae velut correpti, ipsi Soli circumducantur; & quisque quidem tantò velociùs, quantò Soli propinquior, illius virtutem excipit vberiùs: adeò vt, cùm ipse intra mensem ferè circuitionem perficiat (quemadmodum eius maculae osten dunt) Mercurius periodum absoluat citiùs, quàm Venus; haec, quàm Tellus; Tellus, quàn Mars, &c. Cùm & parem vim Telluri assignet, qua Lunam circumtorqueat; & Iloui, qua Lunulas suas: quibus non absimilia habet noster Roberuallius, in suo, vt inscripsit, Aristarcho lib. 2. cap. 16. Samio de Systemate Mundi. Similia quoque olim Plinius, dum causam reddens Directionis, Stationis, Retrogradationis Planetarum, id contulit in vim igneam Solis, quae Planetas feriat, referiat, ac proinde pellat, repellat, aut sistat: Tantum, inquit, interest, subeant radij, an superueniant. In hisce tamen praeter causam internam interuenire etiam externam vides. Ex caeteris, qui pro causa motus formam quidem internam, at non idem tamen Animam habuerint, ij fuere imprimis, qui existimârunt eam esse Ignem, seu vim maui igneam, cuius sit summa mobilitas; causam cur Sidera hoc potiùs modo, quàm alio viam flectant, esse positum distantiamque alimenti, 2. Meteor. 2 Ita Aristoteles refert de quibusdam Antiquioribus; nescioque an fortè in ipsis Hippocratem habuerit, cuius verba sunt, Solis, Lunae, lib.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
