# Opera omnia. Vol. 1 635.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 635.5 to 635.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/635.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/635.5

de flat Siderum via per spiritum dirigitur; spiritus enim est igni cibus; ac spiritu priuatus Ignis non potest ampliùs viuere; quare & Solis cursum perennem perennis aër, ac tenuis facit. Adderem 3. de nat. De Ecl. Phys Stoicos, de quibus idem scribit Plutarchus, & de Cleanthe speciatim confirmant Cicero, De causa Stobaeus, & alij; verùm Stoici ex iam dictis esMotrice Sise Ignem Animam dixerunt; cùm & constet lerum. ignem, caloremve innatum humidum cohae rens continuò depascentem esse in Animalibus causam, cur pabulo ad illud reparandum indigeant. Addendus est ergo potiùs Epicurus, qui inter causas caeteras istam non obliuiscitur, dum censet posse fieri, vt facta prima Sideribus ex parte Ortus impressio ideò continuetur, quoniam Ignis propter calorem, atque Ep. ad Pyth. adeò auiditatem pabuli in consequentia versus Occasum loca procedat. Et posteà eorum imitatione, qui apud Aristotelem censuerunt Solem ob hanc causam ποιεῖσα τὰς τροτὰς, Solsti-loc. cit. tialeis conuersiones facere dicit etiam τεκὰς ἡλίου, καὶ σεληνης, Conuersiones Solis, ac Lunae contingere posse propter pabulum, quod congruè, seu secundum eam viam continenter dispositum, partim quidem ponè accendatur, partim prorsum aufugiat. Lucretius autem praemissa causa ex super-premente illo, super-vehenteque aëre, totius Caeli supposito motu, tum supposita eiusdem Aetherisve fluidi quiete, docet traiectionem Siderum per ipsum, posse Igne interueniente trium modorum aliquo fieri, Siue, quòd inclusi rapidi sunt aetheris aestus, lib. 5.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
